Scripta n° 7724

Numéro Scripta7724
Auteur(s)Guillaume des Châtelliers [particulier]
Bénéficiaire(s)Soligny-la-Trappe, Notre-Dame de La Trappe (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1238
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Guillaume des Châtelliers transfère à l’abbaye de la Trappe, sous forme de donation, un cens annuel de cent sous tournois que lui devait Guillaume d’Aunay, son neveu.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Charencey Hyacinthe (Comte de), Cartulaire de l’Abbaye de Notre-Dame de la Trappe, publié d’après le manuscrit de la Bibliothèque Nationale, Alençon, Renaut de Broise (Société historique et archéologique de l’Orne), 1889, B. « De Eodem (= de redditibus denariorum in Corboneto et Francia) », n° XXXII (« Carta Guillelmi des Chastelers »), p. 76-77..

Texte établi d’après a

Ego, Willelmus des Chastelers, notum facio universis quod, cum ego primo dedissem Guibergi de Alneto, sorori mee, quamdam oscham terre apud Alnetum, inter pratum Isenborc et cheminum, ad faciendum ibidem herbergamentum suum, pro portione hereditatis nostre, et secundo illud herbergamentum, sicut possidebat, de assensu et voluntate ejusdem Guibergis et Heloisse tunc temporis uxoris mee et etiam W[illelmi] primogeniti mei et Odeline filie mee, heredum meorum, dedissem et concessissem Willelmo de Alneto, pellipario, filio dicte sororis mee et nepoti meo, pro suo servicio, sibi et heredibus suis jure hereditario in perpetuum possidendum, reddendo exinde michi et heredibus meis annuum censum centum solidorum turonensium in festo sancti Remigii pro omnibus serviciis ad nos et quoscumque alios pertinentibus ; ego postea, de assensu et voluntate Sedille alterius uxoris mee et dictorum heredum meorum necnon et dicti Willelmi de Alneto, pro salute anime mee et dictarum uxorum meorum, monachis de Trappa ibi Deo servientibus dedi et concessi dictum redditum et quicquid habebam dominii vel habere poteram super dictum nepotem meum, ratione dicti herbergamenti sui, eisdem monachis in puram, liberam et perpetuam elemosinam perpetuo possidenda[m] ; et eumdem W[illelmum] supradictum de Alneto atornavi eisdem, de voluntate ipsius, et heredes suos ad faciendum pro ipsis de dictis redditu et herbergamento quantum pro me vel pro meis heredibus, secundum quod dictum est, facere tenentur. Istam vero elemosinam teneor ego garantizare dictis monachis bona fide contra omnes et deliberare de omnibus. Meos autem heredes successive ad hoc volui obligari per presentes litteras. Actum anno Domini M° CC° tricesimo octavo.

Pour citer l'acte :

« Acte 7724 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_7724.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2014-02-06

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel