Scripta n° 2114

Numéro Scripta2114
Auteur(s)Richard, Évreux, Saint-Taurin (abbaye, abbé)
Bénéficiaire(s)Eudes Rigaud, Rouen (archevêque)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1262, janvier
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Richard, abbé de Saint-Taurin, vend et cède à Eudes Rigaud, archevêque de Rouen, moyennant huit livres treize sols tournois, dont il s’acquitte en remboursant diverses rentes dues par le vendeur, une maison au Martrey de Louviers, appartenant auparavant à Gillebert du Planchey.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Bonnin Théodose, Cartulaire de Louviers, Évreux, Hérissey, 1870-1873, 6 vol., t. 1, n° CCXLI, p. 285-286..

Texte établi d’après a

Universis presentes litteras inspecturis, R., miseratione divina, ecclesie sancti Taurini Ebroicensis humilis abbas et ejus[dem] loci conventus, salutem in Domino.
Noveritis quod nos vendidimus et tradidimus reverendo patri O., Dei gratia, Rothomagensi archiepiscopo, quamdam domum sitam in Martreyo apud Locumveris, sicut se proportat ante et retro, que quidem fuit olim Gilleberti de Plancheyo, defuncti, cum pertinenciis suis et cum feodo et dominio cujusdam appendicis conjuncti seu contigui dicte domui, quod possidet Johannes de Martreyo, filius Arnulphi de Martreyo, defuncti, pro octo libris et tresdecim solidis turonensibus annui redditus ; de cujusmodi redditu dictus pater nobis in hunc modum qui sequitur satisfecit, videlicet : Cum nos viris venerabilibus decano et capitulo Rothomagensibus in octo libris turonensibus annui redditus per litteras patentes teneremur ex causa remissionis seu quitationis nobis facte a dictis decano et capitulo tocius juris quod iidem decanus et capitulum habebant vel habere se dicebant in tenemento quod fuit Gilleberti de Plancheyo, quatenus dictum tenementum erat seu movebat de dominio nostro, dictus pater, de voluntate et mandato nostro, obligationem dictarum octo librarum erga dictos decanum et capitulum in se transferens, memoratis decano et capitulo volentibus et consentientibus, in dicto redditu annuatim persolvendo pro nobis se constituit debitorem et redditorem principalem.
Remisit etiam nobis pater predictus tresdecim solidos annui redditus, videlicet octo solidos turonenses in quibus eidem pro quadam masura sita juxta molendinum Jordani annuatim tenebamur, et quinque solidos turonenses pro noa cujusdam prati.
Hanc autem venditionem et traditionem promisimus et promittimus bona fide perpetuo firmiter observare et nulla ratione vel ingenio contravenire, ac etiam dictam domum cum pertinentiis suis predictis dicto patri ejusque successoribus fideliter garantizare.
Preterea dictus pater reddidit nobis litteras quas a nobis habebant decanus et capitulum Rothomagenses predicti super dictis octo libris annui redditus.
In cujus rei testimonium et munimen, presentes litteras predicto patri sigillis nostris tradidimus sigillatas.
Datum anno Domini Mº CCº LXº primo, mense januarii.

Pour citer l'acte :

« Acte 2114 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2114.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-04-17

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel