Scripta n° 1762

Numéro Scripta1762
Auteur(s)Henri de la Londe [particulier]
Bénéficiaire(s)Sybille du Moulin [particulier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1253, juin
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Accord entre Henri de La Londe et Sybille du Moulin et ses héritiers, au sujet de 10 acres de terre et d’une masure qu’elle avait reçue en mariage.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Deville Étienne, Cartulaire de l’église de la Sainte-Trinité de Beaumont-le-Roger, Paris, Champion, 1912, n° CVI, p. 80-81..

Texte établi d’après a

Noverint universi presentes et posteri, quod ego Henricus de Londis relinqui et in bona pace dimisi Sybile, relicte Symonis de Molendino, et heredibus suis, X acras terre cum quadam masura, sitas apud Mesnillum Helluini, quas Hodierna, avia mea, dederat Sibille predicte ad matrimonium contrahendum, super quibus ego Henricus prefatus Sibillam et heredes suos, ratione domini Rogeri, patris mei, traxeram incuriam, sed pro bono pacis et quitationis, predicta Sibilla et heredes sui sexaginta solidos monete currentis persolverunt pre manibus. Per hanc autem pacem et quitationem inter me prefatum Henricum et prefatam Sibillam et heredes suos coram probis hominibus integraliter perpetratam, predicta Sibilla et heredes sui dictis decem acras terre, cum masura, tenebunt, et libere et quiete possidebunt ab omnibus, prout per longum tempus tenuerunt, et absque ulla reclamatione mei vel heredum meorum, redditus capitali domino persolvendo. Et ut hec nostra pacis federatio integraliter et fideliter firma in omnibus curiis in perpetuum observetur, ego Henricus de Londis presens scriptum sigilli mei munimine confirmavi prestando pro hoc observando fidem corporalem. Factum est istud anno Domini Mº CCº Lº IIIº, mense Junii. Testibus hiis : Johanne de Auvillariis, priore Bellimontis tunc temporis, de cujus prioratus feodo movet terra ; Michaele de Fonteleia ; magistro Guillelmo, filio ejusdem ; Roberto, ejusdem filio ; Alexandro de Molendino ; Roberto Fae ; Johanne, filio Presbiteri ; Stephano Morpain ; Fromondo de Alneto, et pluribus aliis. Hoc fuit nonciatum coram parrochia Sancti Crispini de Barco.

Pour citer l'acte :

« Acte 1762 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1762.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-23

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel