Scripta n° 2059

Numéro Scripta2059
Auteur(s)Guillaume [clerc]
Bénéficiaire(s)Gilbert du Planchey [particulier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1227, septembre
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Guillaume, clerc, cède et inféode à Gilbert du Planchey, bourgeois de Louviers, un jardin situé dans le fief de Saint-Taurin, entre le jardin de l’archevêque et la rue du moulin de la Trinité-de-Fécamp, moyennant huit sols de rente annuelle.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Bonnin Théodose, Cartulaire de Louviers, Évreux, Hérissey, 1870-1873, 6 vol., t. 1, n° CXLVIII, p. 187-188..

Texte établi d’après a

Sciant omnes presentes et futuri quod ego Willelmus, clericus, tradidi et concessi et feodavi et hac presenti carta confirmavi Gilleberto de Planchie, burgensi de Loviers, quemdam ortum quem habebam apud Loviers in feodo Sancti Taurini, situm inter ortum domini archiepiscopi, ex una parte, et viam molendini Sancte Trinitatis, ex altera, sicut jam dictus ortus se habet in longitudine et latitudine, tenendum et habendum sibi et heredibus suis de me et heredibus meis, libere et quiete, et pacifice et jure hereditario in perpetuum possidendum, reddendo inde mihi et heredibus meis singulis annis de redditu statuto octo solidos monete currentis in Normannia, in festo sancti Remigii.
Licet autem predicto Gilleberto et ejus heredibus de jam dicto horto omnem voluntatem suam facere tanquam de suo proprio, salvo redditu jam notato et jure domini capitalis ; et ego et heredes mei eidem Gilleberto et heredibus suis dictum ortum per predictum redditum contra omnes gentes garantizare debemus.
Et ut hoc ratum et stabile permaneat, hanc presentem cartam sigilli mei munimine confirmavi.
Actum est hoc anno gratie Mº CCº vicesimo septimo, mense septembris.
Hujus rei testes sunt : Radulfus Saut del Brueil ; Rogerus Monachus ; Galterus de Heudebouvilla ; Petrus Faroul ; Willelmus Faber ; Gonfridus Faber ; Robertus Fabri ; Willelmus Moisson ; Petrus Berselou ; Alanus famulus et plures alii.

Pour citer l'acte :

« Acte 2059 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2059.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-04-13

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel