Scripta n° 7153

Numéro Scripta7153
Auteur(s)Henri II Plantagenêt, Angleterre (roi)
Bénéficiaire(s)Fils du roi Henri II [autre]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1174
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Notification de ce traité aux sujets du roi.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Berger Élie, Delisle Léopold, Recueil des actes de Henri II, roi d’Angleterre et duc de Normandie concernant les provinces françaises et les affaires de France, Paris, Imprimerie Nationale (Chartes et diplômes relatifs à l’histoire de France), 1916-1927, 3 vol., n° CCCCLXIX, t. 2, p. 21-22..

Dissertation critique

Datation

« Fin de 1174 » : datation proposée par DELISLE/BERGER.

Texte établi d’après a

Rex Anglorum fidelibus suis salutem.
Noverit dilectio vestra quod pacem Dei gratia feci cum rege Francorum et filiis meis et hominibus meis, ad honorem Dei et meum. In pactione autem est quod primogenito filio meo dabo singulis annis XV. milia librarum Andegavensium et duo castella in Normannia ad voluntatem meam, Ricardo vero medietatem reddituum Pictavie, et duo castella, unde michi nocere non possit, Gaufrido medietatem reddituum Britannie, excepta media. Homines autem mei omnes qui me dereliquerunt reversi sunt, filiis meis presentibus et illis precipientibus, in homagium et ligantiam meam, et juraverunt michi fidelitatem contra omnes homines, qui et terras suas habebunt, quas habebant quando a me recesserunt. Rex vero Scotie, et comes Legecestrie, et comes Cestrie, et alii qui mecum conventionem fecerunt, vel obsides dederunt ante diem pacis hujus, in voluntate mea sunt et extra conventionem filiorum meorum. Illi autem quos habeo, qui nec obsides dederunt nec aliquam fecerunt conventionem, per bonam securitatem ad petitionem filii mei liberabuntur. Omnia vero castella que habebam, vel homines mei, in omnibus terris meis, in initio guerre, reddita sunt michi ; et illa que infortiata fuerunt contra me ad illum redigentur statum, in quo fuerunt quando guerra incepit.

Pour citer l'acte :

« Acte 7153 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_7153.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2013-02-01

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel