Scripta n° 4805

Numéro Scripta4805
Auteur(s)Bernard le Tavernier [particulier]
Bénéficiaire(s)Guillaume de Saint-Léonard [particulier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1243, janvier
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Bernard le Tavernier et Jeanne, sa femme, vendent à Guillaume de Saint-Léonard 4 livrées de rente, à Rouen.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CXXVI, p. 124-125..

Texte établi d’après a

Noverint universi, quod ego Bernardus Le Tavernier et Johanna, uxor mea, vendidimus Willelmo de Sancto Leonardo, pro quadraginta quinque libris turonensium, quas nobis paccavit, quator libratas annui redditus, percipiendas annuatim, in Pascha vinginti solidos, et in festo Sancti Johannis vinginti solidos, et in festo Sancti Michaelis vinginti solidos, et in Natali Domini vinginti solidos, in duobus tenementis sitis apud Rothomagum, in vico de Mala Palude, quorum unum situm est inter terram canonicorum Duorum Amancium et viculum Laurentii Camentarii, sicut se proportat a vico per ante usque ad terram Laurentii predicti ; aliud situm est inter terram Ricardi Cornubiensis et terram heredum Hugonis Wastel, sicut se proportat a vico ante usque ad Rodobeccam. Licebit etiam de cetero dicto Willelmo et suis heredibus omnem suam voluntatem facere de dicto redditu, sicut de suo proprio, salvo jure dominico ........ciam facere in dictis tenementis pro dicto redditu ann.........endo terminis antedictis. Nos autem et nostri heredes tenemur garantizare dicto Willelmo et suis heredibus dictum redditum, in dictis tenementis contra omnes gentes, et de omnibus redditibus acquietare.
Quod ut ratum sit, actum fuit hoc anno Domini Mº CCº quadragesimo secundo, mense januario, coram Gaufrido de Valle Richerii, tunc majore Rothomagi, et sigillis nostris cum sigillo communie, fuit hoc confirmatum.
Testibus.......................

Pour citer l'acte :

« Acte 4805 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4805.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-01

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel