Scripta n° 2357

Numéro Scripta2357
Auteur(s)Payen d’Echemiré [particulier]
Bénéficiaire(s)Tours, Saint-Julien (abbaye)
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation1154
Lieu d'émissionTours
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Notice relatant les donations faites a l’abbaye de Saint-Julien par Payen d’Echemiré.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Denis Louis-Jean (Abbé), Chartes de Saint-Julien de Tours (1002-1227), Le Mans, Société des Archives historiques du Maine (Archives historiques du Maine ; 12, fasc. 1), 1912, n° 95, p. 120..

Texte établi d’après a

Instantis temporis malicia exigente, usus perutilis inolevit ut ea que legitima gesta sunt industria modernorum, scriptionis officio transmittantur noticie posterorum.
Hujus rei intuitu presenti cartule curavimus inscribere quod Paganus de Eschimiriaco, Turonus veniens et capitulum alle the Juliani adiens, monachis ejusdem martiris apud Chimiriacum conversantibus, nemus quoddam, quod ex vicino est situm, et quatuor viis undique terminatum, in elemosinam donavit, et viam, que comitis appellatur, ipsum nemus per medium incidentem, obstrudi precepit, sabuleiam quoque, ipsi nemori contiguam, et plateam leprosi cum orto ipsius eisdem contradidit.
Insuper etiam sextarium siliginis, quod prepositus ejusdem militis a monachis extorquebat, miles prefatus predictis monachis perdonavit.
Duas etiam vini lagenas quas messores frugum ejusdem ex consuetudine requirebant, consueta animi liberalitate, reliquit.
Preterea dimidium terre arpennum, quod Bencelinus, moriens monachis donaverat, concessit. Decimam quoque furni supradictis fratribus contulit.
Pro concessione vero predicta nemoris, prior Eschimiriaci vel ejus ministri in die Transitus Beati Martini, VI denarios pro recognicione persolvet annuatim prefato militi vel ejus heredi, omni alia consuetudine remota.
Acta sunt hec in capitulo Sancti Juliani, anno M.C.LIII ab Incarnacione Domini.

Pour citer l'acte :

« Acte 2357 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2357.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-05-21

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel