Scripta n° 193

Numéro Scripta193
Autre(s) référence(s)Tabuteau 25 / Round 1435
Auteur(s)Ranulf, Bayeux (vicomte)
Bénéficiaire(s)Odon Ier de Conteville, Bayeux (évêque)
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation[1088-1096]
Lieu d'émissionBayeux
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Convention entre l’évêque de Bayeux et le vicomte Ranulf qui jure fidélité à l’évêque pour toute sa terre.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Bourrienne Valentin (Abbé), Antiquus cartularius ecclesiæ Baiocensis (Livre noir), Rouen-Paris, Lestringant-Picard (Société de l’histoire de Normandie), 1902-1903, 2 vol., t. 1, n° LXXVI, p. 95-97..

Texte établi d’après a

Hæc est conventio quæ facta est inter episcopum Baiocensem et Rannulfum vicecomitem, cum diu prius discordiam habuissent. Facta autem est Baiocis, in domo Baiocensis episcopi, præsentibus hiis hominibus episcopi, ex parte sua : Guillelmo, Ogeri filio ; Heltone ; Adamo, Huberti filio ; Adeloldo, camerario ; et Roberto de Sulleio ; et hiis, ex parte Rannulfi : Herberto, Gonduini filio ; Guillelmo de Similleio ; Nigello, Serlonis filio. Hoc igitur fœdere convenerunt : fecit enim Rannulfus fidelitatis securitatem episcopo, sicut domino suo, fide et sacramento de vita sua videlicet episcopi, et de menbris quæ corpori suo adhærebant, et de captione sui corporis, quod nullo modo eam quæreret dampno episcopi ; fecit etiam sibi fidelitatem ligiam idem Rannulfus jurejurando de tota terra quam episcopus ea die tenebat, et de tota illa terra, quam ipse episcopus consilio Rannulfi adquireret, hoc modo quod ipse Rannulfus inde episcopum juvaret ad hoc ut ipse episcopus eam ex integro optineret ; juvaret autem, salva fidelitate comitis Roberti, contra omnes impugnare volentes. Hoc autem quod Rannulfus pactus est per sacramentum, tres filii ejusdem Rannulfi per fidem episcopo recognosceret et teneret, et tenendo sicut a domino deserviret terras illas quas cum prius idem Rannulfus ab episcopo habuisset ; rex cum infirmaretur constanti abstulit eas episcopo, et fecit eas tenere Rannulfum, sed non ab episcopo : videlicet, Boievillam, et quod Adam habuit in Herovilla, et Plenæ silvam, et terram Osberti Rufini, scilicet Saint-Manveu, et Marcolet, et Maram et totam terram quam filii Turstini de Anisei tenebant a Rannulfo, et terram quam Guillelmus de Colevilla ab eodem Rannulfo in Colevilla et Curlei habebat, et terram quam ipse Rannulfus habet in Castilleio, et terram de Rosel, cum eam nunquam prius ab eo habuisset, ita quidem ut ipse Rannulfus de feodo episcopatus eam semper esse concederet. Terram autem, quam Adam habuit de Sancto Bricio, ita recognovit Rannulfus ab episcopo, ut si aliquis eam super Rannulfum reclamaret, ne episcopus eum cogeret, ut inde nisi vellet alicui responderet. Honorem vero de Plaissediz, et saltum Elæ, de calumpnia quam inde Rannulfus episcopo faciebat, absolvit, et absolvendo, episcopo quietum utrumque dimisit. Sed de terra Rogeri Malifiliastri, et Rainaldi de Surrehaim, episcopus Rannulfo promisit ex condicto, quod de iis a comite excambium æque valens reciperet, si id Rannulfus erga comitem efficere posset. Si vero non posset, episcopus Rannulfum fideliter adjuvaret, ut inde comes Rannulfo excambium redderet ; adjuvaret quidem inde, sed prece et consilio, non per pecuniam ex pacto. Si autem neutrum posset fieri, nec Rannulfus, nec aliquis suus filius a pacta fidelitate discederet, quamvis episcopus utrumque in manu sua retineret. Fecit igitur episcopus Rannulfum sicut suum hominem securum per fidem de vita sua, id est Rannulfi, et de menbris quæ corpori suo adhærebant, et de captione sui corporis, quod nullo modo eam quæreret dampno Rannulfi, et de tota terra quam idem Rannulfus ea die tenebat, et de tota illa quam ipse consilio episcopi adquireret, hoc modo quod ipse episcopus Rannulfum fideliter adjuvaret contra omnes impugnare volentes, salva fidelitate comitis Roberti. Reddidit vero episcopus Rannulfo omnes illas terras quas idem Rannulfus jam ab eo habuerat, excepta terra Nigelli de Constantino. Sed de terra Flavinnei et Gaveruz, concessit Rannulfus ut excambium ab episcopo reciperet, si ipse sibi dare vellet. Et dedit sibi episcopus hæc incrementa, videlicet, totam terram Trort Capel, et terram Bernardi, filii Ilgeri. Illam autem partem de nemore Bretelæ, quæ ad episcopum pertinebat, recepit Rannulfus in dominicatu ab episcopo, concedente Adeloldo, non denegante episcopo. Dedit ei iterum episcopus terram de Busc, quam Robertus de Prateriis ab episcopo tenebat, et terram quam Hugo de Rosel ab episcopo tenebat, et terram Guillelmi Chochet, et terram quam episcopus habebat in Bussei, et, per unumquodque Pascha, pelles marturinas, et erminium renonem, vel triginta libras Rothomagensium. Hos ergo suos homines, Guillelmum de Semillei, Herbertum, Gonduini filium, Hugonem de Rosel, Rannulfum, Alani filium, Nigellum, Serlonis filium, dedit Rannulfus episcopo hujus conventionis assertores et obsides ex præcepto Rannulfi per fidem eorum episcopo pasciscentes, ut in prædicta fidelitate Rannulfum erga episcopum, quantum possent, precibus et consilio, retinerent ; si autem non possent, contra Rannulfum episcopo veritatis testes existerent. Similiter vero episcopus hos suos homines, Sansonem, Guillelmi Ogeri filium, Heltonem, Adololdum camerarium, Robertum de Sullei, Rannulfo dedit ut obsides ex præcepto episcopi, Rannulfo per fidem promittentes, ut precibus et consilio, quantum possent, episcopum erga Rannulfum in prædicta amiticia (sic) detinerent ; si autem non possent, Rannulfo contra episcopum de veritate testimonium darent.

Pour citer l'acte :

« Acte 193 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_193.html [consulté le 22/12/2024].

Création de la fiche

2005-02-04

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel