Scripta n° 3156

Numéro Scripta3156
Auteur(s)Robert de Bellême, Ponthieu (comte)
Bénéficiaire(s)Arnoul, Troarn, Saint-Martin (abbaye, abbé)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1101, 5 novembre
Lieu d'émissionFourches
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Confirmation par Robert de Bellême de l’accord intervenu au sujet de la terre d’Ours de Giboury entre Arnoul, abbé de Troarn, et Robert Sanson, qui tenait cette terre de l’abbaye, et renonce, en compensation des avantages qu’il obtient, à ses prétentions sur l’église de Crocy et divers domaines.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Brunel Clovis Félix, Recueil des actes des comtes de Ponthieu (1026-1279), Paris, Imprimerie Nationale (Collection de documents inédits sur l’histoire de France), 1930, n° XV, p. 28-29..

Texte établi d’après a

Quia bonorum principum et justicie amatorum atque maxime monasteriorum Deo servientium institutorum proprium est ut quecumque sub potestate sua sunt posita velint, et precipue que ad monasteria pertinent, quod in pace sint et in pace permaneant, notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, meis baronibus atque hereditatis mee successoribus, quod ego Rotbertus de Belismo, Dei gratia comes de Ponteio, volo et ex consensu baronum meorum precipio ut concordia que subscripta est, sicut coram me denominata est inter abbatem Arnulfum Troarni et Rotbertum Sansonem, firmiter teneatur, et in pace in posterum sine fine servetur. Est igitur diffinitum coram me, in conspectu totius curie mee, apud castellum de Furcis, in domo mea et in camera, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo primo, nonas novembris, ipso abbate atque Rotberto concedente, et me et tota curia approbante, ut auxilia et opera totius terre Ursi de Giburi, cum duabus partibus decime ipsius terre, scilicet de Sancto Ypolito et de Comels, sicut melius monasterium unquam habuit, et cum servicio quod ad monachos pertinet, haberet abbatia cum ceteris opibus et auxiliis terre monasterii que domino abbatie redduntur et principi Normannie. Rotbertus Sanson vero, qui de sancto Martino et de abbate ipsam terram tenet, quando dominus abbatie voluerit ut in aliquo castellorum suorum wardam faciat, auxilium conveniens, sicut de alia sua terra quam de domino ipso tenet, de ipsa terra Ursi, quam de abbate tenet, habebit. Hoc autem concessit abbas propter quandam calumpniam quam ipse Rotbertus faciebat super ecclesiam Crocei atque terram Osberti de Maresch et Radulfi, sacerdotis de Croceio. Preter hoc etiam, ut fidelis permaneret sicut suus bonus homo et abbati et fratribus, remotis omnibus calumpniis quas prius ipse Rotbertus faciebat, dedit ei abbas centum solidos Cenomannensis monete, mercede perpetue pacis atque concordie, quam ipse habbas atque Robertus in osculo fidei et pacis coram me firmaverunt. Hujus rei testis ego sum et propria manu mea firmo. Testes Radulfus, abbas Sagii, etc.

Pour citer l'acte :

« Acte 3156 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3156.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-02-12

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel