Scripta n° 6546

Numéro Scripta6546
Autre(s) référence(s)Bates 230
Auteur(s)Gautier II Giffard, Buckingham (comte)
Bénéficiaire(s)Guillaume Bonne Âme, Rouen (archevêque)
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation1083, avril
Lieu d'émissionFécamp
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Notice relatant l’accord conclu entre Guillaume, archevêque de Rouen, d’une part, et Gautier [II] Giffard et Guillaume fils de Geoffroy, d’autre part, sur une terre à Martin-Église.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Bates David, Regesta Regum Anglo-Normannorum, the Acta of William I (1066-1087), Oxford, Clarendon Press, 1998, n° 230, p. 722-723..

Texte établi d’après a

In nomine sancte et individue Trinitatis. Auctoritate maiorum nostrorum sapienter institutum est ut quotiens aliqua constituimus que in futuro firma stabilitate manere volumus, ad posterorum notitiam ea scripture servanda commendemus, ne quod prudenti consilio agitur oblivione dissolvatur. Hac itaque ratione commoniti firmare scripto volumus ad quam concordiam devenit contentio que fuit inter Will(elmu)m Rothom(agensis) archiepiscopum et Galter(um) Giffardum secundum atque Will(elmu)m filium Godefr(idi) pro terra que dicitur Martini Ecclesia. Predicta igitur Martini Ecclesia ab antiquis temporibus ecclesie Rothom(agensis), ecclesie metropolitane, ad sustentationem quod canonicorum ibidem Deo servientium est, concessa sicut in carta annotatur que ab ipsa antiquitate edita in eadem ecclesia adhuc monstrabiliter habetur, fuitque terra ipsa a prefatis canonicis diu et quiete possessa. Post diuturnam vero et quietam possessionem, Rob(ertus) eiusdem loci archiepiscopus a dominio ecclesie et vicustu canonicorum terram ipsam alienavit, et secularibus viris tradidit. Hec autem alienatio usque ad tempus prefati Will(elm)i archiepiscopi duravit, verum ipso archiepiscopo W(illelmo) ecclesie sue dampna Will(elm)o nobilissimo regi Anglorum et principi Norm(annorum) suggerente atque ut ecclesie Dei rem suam iniuste ablatam restitueret rogitante, precepit rex ut certa die causa constituta inter archiepiscopum Will(elmu)m et prefatos Walt(erum) et Will(elmu)m filium Godefridi, qui terram illam sui iuris esse dicebant, controversie rectitudinis finem inponerent.
Anno igitur ab incarnatione Domini mº lxxxº iii mense Ap(ri)li apud Fiscannum in curia regis Will(elm)i et in eius presentia, favente ipso rege cum uxore sua Matildi regina et filiis Rob(erto) videlicet comite et Will(elm)o, prefata causa ad eam pervenit concordiam quod idem Walter(us) et Willelm(us) terram ipsam unde agebatur ecclesie sancte Marie ad victum canonicorum ex integro concedentes reddiderunt, ita quidem ut quam diu ipsi duo Galter(us) et Will(elmu)s viverent, concessu archiepiscopi et canonicorum, terram ipsam possiderent, et debitum et consuetum servitium Roth(omagensi) ecclesie et archiepiscopo inde redderent, et quacumque die unus ex illis vel moriendo vel alio aliquo modo seculum desereret dimidia terra ex integro ad ecclesiam ad usum quidem canonicorum rediret. Cum vero uterque tota terra ipsa ad eundem prefatum usum restitueretur ecclesie, omni ulterius parentum et hereditatis remoto clamore. Huic regali ordinationi atque concordie interfuerunt episcopi Michael Abricacensis, Gileb(er)tus Ebroic(ensis), Gileb(er)tus Lexov(iensis), abbates Will(elmu)s Fiscan(nensis), Girb(ertus) sancti Wandr(egesili), Gontard(us) Gemetic(ensis), Fulco Diven(sis).

Pour citer l'acte :

« Acte 6546 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_6546.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2012-06-01

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel