Scripta n° 8985

Numéro Scripta8985
Auteur(s)Raoul de Fougères [particulier]
Bénéficiaire(s)Savigny-le-Vieux, Sainte-Trinité de Savigny (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1113, 25 janvier
Lieu d'émissionSavigny-le-Vieux
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Raoul de Fougères, avec sa femme et ses fils, donne à Vital l’ermite la forêt de Savigny pour y établir un monastère. Turgis, évêque d’Avranches, concède l’exemption des coutumes épiscopales.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Lobineau Guy Alexis, Histoire de Bretagne, composée sur les actes et auteurs originaux, Paris, Veuve Muguet, 1707, 2 vol., t. 2, col. 202-203..

Texte d’après a

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, Amen. Ego Radulfus Filgeriensis, universorum consummationem et finem attendens et in fututurum saluti meæ providens simul ac consulens quod propriis meritis obtinere non possum a pauperibus spiritu regnum cœlorum quod ipsorum est emendum esse putavi. Eos enim in illa celesti curia semper advocatos habere desiderans, ut pote cujus ipsi sunt et concives simul et præsules, ad eosdem tanquam ad sanctæ munitionis asilum confugio ut eorum saltem merear opitulatione salvari qui de meis meritis non nisi mortem et damnationem invenio. Dono igitur ego Radulfus cum uxore mea Avicia et filiis meis Mainone, Fransgalone, Henrico et Roberto, Deo et Domno Vitali Heremitæ in possessionem et cenobiale domicilium monachorum, videl. forestam de Savigneio sicut ex una parte fluvius qui vocatur Chamba ipsam forestam a Cenomannia disterminat et ex altera parte Chambesneta fluviolus ab ipso vico separat qui Savigneium appellatur. Sicut enim Spiritus S. ait in psalmo Cedros Libani Dominus plantavit ut in eorum ramis nidificare sancti passeres permittantur, quam nimirum ob incolumitatem corporum et salutem animarum meæ videl. et meæ uxoris et filiorum meorum et pro animabus patrum nostrorum et matrum et Dominorum et amicorum et baronum meorum et omnium fidelium tam virorum quarum defunctorum, ita ab omni tam Clericorum infestatione quam Laïcorum, quiete Domino reddimus et ejus servitio sicut ad tenendum de Deo. Et ut nemo contra hanc donationem sit qui servos Dei inibi commorantes inquietare audeat vel præsumat, quam nimirum quietem et tranquillitatem Turgisius Abrincensis sedis Episcopus ab omni cunsuetudinum Episcopalium exactione ratam et inviolabilem possidendam concessit. Si quis autem contra hanc donationis nostræ paginam temerario ausu venire vel eamdem Ecclesiam infringere vel diripere vel nocere præsumpserit perpetui feriatur anathematis ultione donec ad plenam satisfactionem et congruam emendationem redierit. + Signum Radulfi Filgeriensis. + S. Avitiæ ejus uxoris. + S. Fransgalonis. + S. Henrici. + S. Roberti. Hæc donatio confirmata est et signata apud Savigneium anno ab Incarn. Dom. M C XII, Indict. V. Epacta XX. VIII. Kal. Febr. anno regni primi Henrici Regis Anglorum et Ducis Normannorum XIII. anno vero Archipresulatus Gaufridi Rothom. Archiepiscopi III. Turgisii quoque Abrincensis Episcopi anno præsulatus XVIII. Hujus itaque donationis et confirmationis sunt testes legales et veridici Hamelinus de Meduana et Juhellus frater ejus. Harscoitus de Sancto Hylario et filius ejus Philipus. Robertus Abrincensis. Borardus de Castelerio. Maino de Polleio. Guillelmus filius Guidonis. Hamelinus filius Pinelli. Sensatus de Maisnilio Helduini. Gaufridus viator. Eudo de Monte fulcherii. Herveus de Lineriis, Gonterius frumenterius. Paganus de Ainero. Stephanus filius Guillelmi Ansgerii. Gaufridus filius Alveredi. Guillelmus filius Ilgerii.

Pour citer l'acte :

« Acte 8985 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_8985.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2017-03-30

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel