Scripta n° 9213

Numéro Scripta9213
Auteur(s)Henri II, Bayeux (évêque)
Bénéficiaire(s)Savigny-le-Vieux, Sainte-Trinité de Savigny (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation[1165-1202]
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Henri évêque de Bayeux notifie que Raoul Le Loup a donné à l’abbaye de Savigny à Thaon, Babainville et Mosleria.

Tableau de la tradition

Copies manuscrites

D. Paris, BnF, n. a. lat. 1022, n° 249, p. 222-223. Copie du XIXe siècle.

Dissertation critique

Précision édition

Transcription : Claude Groud-Cordray (Cartulaire de l’abbaye de Savigny ou Liber cartarum domus Savigneii, episcopatu Baiocensi, n° L)

Texte d’après D

Henricus Dei gracia Baiocensis episcopus cunctis fidelibus salutem. Notum sit presentibus et futuris quod Radulfus Lupus donavit se ipsum Deo et monasterio Savigneii et secum duas masuras unam apud Taon et alteram apud Babainvillam et ad Mosleriam unam acram terre. Dedit etiam predictus Radulfus qui Rainaldum filium suum postea ad se traxit predicto monasterio tres virgatas apud Roncerium. Postea vero ipse Radulfus Lupus dedit filiam suam Matildem Deo et custodie monachorum Savigneii ad vivendum sub habitu religionis et cum illa donaverunt idem Radulfus Lupus et Reinbadus filius ejus prefatis monachis Savigneii ad Wendis quinque virgatas terre et ad fossam unam acram. Hec omnia suscripta sicut ea tenebant de feodo monasterii Savigneii donaverunt predicti R et fiulius ejus Reinbadus Deo et monachis monasterii Savigneii in perpetuam elemosinam, concedentibus duoabus filiabus ejusdem Radulfi Lupi Maria videlicet et marito ejus Helia et Ilaria et marito ejus Bartholomeo, qui etiam Helias et Bartholomeus donaverunt Deo et monasterio Savigneii in perpetuam elemosinam duos sextarios frumenti unusquisque I suum sextarium mense septembri monachis Savigneii annuatim redendos. Quia itaque elemosinas locis religiosis in nostra diocesi rationabiliter collatas ratas esse volumus in perpetuum et firmas hec omnia suprascripta, presenti carta nostra muniri et sigillo nostro roborari fecimus. Testibus, Stephano cantore, Ranulfo cancellario, Nicolao priore de Plaseio, Hugone archidiacono, Rogero Bovet magistro, Roberto et Henrico monachis, Rogero de Stutevilla et Jacobo de Thorigneio et conversis Radulfo Lupo et Honorato.

Pour citer l'acte :

« Acte 9213 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_9213.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2017-09-18

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel