Scripta n° 1818

Numéro Scripta1818
Auteur(s)Henri II, Bayeux (évêque)
Bénéficiaire(s)Saint-Germain-la-Blanche-Herbe, Notre-Dame d’Ardenne (abbaye, abbé)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1191
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Henri, évêque de Bayeux, fait savoir que Gautier, fils d’Aiulf, a concédé aux chanoines d’Ardenne toutes les donations faites par son père, fondateur de l’abbaye, et qu’il a fait d’autres donations aux mêmes chanoines.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Piolin Paul, Sainte-marthe Denis de, Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, t. XI, Paris, Palmé, 1874, Instrumenta ecclesiae Bajocensis, n° XXIX, col. 92-93..

Dissertation critique

Datation

Datation proposée par D. de Sainte-Marthe et p. Piolin.

Texte établi d’après a

Universis sanctæ matris ecclesiæ filiis ad quos literæ istæ pervenerint, Henricus, Dei gratia et dignatione Bajocensis ecclesiæ minister humilis, in Domino salutem. Notum vobis sit quod sæpe fuimus ad Walterum filium Aiulphi in extremis laborantem apud religiosam domum canonicorum regularium de Ardena, unde extremam ejus voluntatem quæ bona quidem fuit et sancta duximus vobis exprimendam. Concessit eisdem fratribus omnes donationes quas fecerat eis pater suus qui eumdem locum ante tempora nostra cœpit ædificare, et quas ipsemet concesserat eis et fratres sui. Præterea de novo in præsentia nostra dedit eis furnum quem habebat apud Cadomum, et terram de Louvignie, et terram de Montignie, et terram de Rochemont, salvo hominibus vadio suo quem habebant in furno pro terris illis, et si concederet sancta ecclesia et misericordia domini nostri Henrici regis Angliæ, quod posset ipse facere heredem Deum et ecclesiam illam de Ardena, dedit eis totum residuum terræ suæ et omnium bonorum suorum in Anglia et in Normannia, tali usus ratione, ut aiebat. Pater suus divisit terram suam inter filios suos, Walterus vero pro parte quæ eum contingebat, tantum dedit fratribus de suo quam ipsi affidaverunt ei et reliquerunt partem suam quietam, ut posset inde facere voluntatem suam. Testibus his, magistro Ranulpho cancellario, Stephano cantore Bajocensi, Roberto capellano, Henrico de Sonyng, Hugone Acharin, Samsone de Bilot et Simone de Escuris, et pluribus aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 1818 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1818.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-04-02

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel