Scripta n° 4831

Numéro Scripta4831
Auteur(s)Raber des Monts [particulier]
Bénéficiaire(s)Jean, fils d’Alix la Bouchère [particulier]
Bénéficiaire(s)Jeanne, fille d’Alix la Bouchère [particulier]
Bénéficiaire(s)Margareth, fille d’Alix la Bouchère [particulier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1246, mai
Lieu d'émissionLéry
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Richard, dit Raber des Monts, donne aux enfants d’Alix la Bouchère une maison à Léry.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CLIV, p. 157-158..

Texte établi d’après a

Sciant omnes, presentes et futuri, quod ego Ricardus, dictus Raber de Montibus, dedi et concessi, pro suo servitio, pueris Ahelicie la Bochiere, de Leriaco, videlicet Johanni, Johanne et Margarete, quamdam domum cum fundo terre, quam emi apud Leriacum de Renoudo de Mautort, que sita est inter terram Nicholaï Malingres et terram Heremburgis Crespun, sicut se proportat in longum et latum, a vico ante, usque ad vineam monachorum, per retro ; tenendam et possidendam dictis pueris et eorum heredibus de me et meis heredibus, libere, quiete, et hereditarie. Ita quod dicta Ahelicia, mater puerorum habebit suum manere in dicta domo, sibi soli, quamdiu vixerit, sine ulla reclamatione, in ea hereditagii post mortem suam de suis heredibus, reddendo inde mihi annuatim et heredibus meis dimidiam unciam commini, ad festum Beati Egidii abbatis, et abbati et conventui Boni Portus septem solidos turonensium, et sex denarios redditus, scilicet ad festum Beati Michaelis quatuor solidos, et ad Pascha Domini tres solidos et sex denarios. Licebit etiam de cetero dictis pueris et heredibus eorum de dicta domo cum fundo terre facere omnem voluntatem suam sicut de suo proprio hereditagio, salvo jure dominico et redditu supradicto. Ego autem predictus Ricardus et mei heredes tenemur dictis pueris et eorum heredibus dictam domum cum fundo terre contra omnes garantizare. Et si dicti pueri sine herede seu heredibus de ipsis procreatis decesserint, volo et concedo quod dicta domo cum fundo terre ad dominum Johannem Fromont, presbyterum de Communisvilla, vel ad heredes suos remeabit, salvo manere dicte Ahelicie sibi soli quamdiu vixerit. Quod ut ratum sit, sigillo meo sigillavi.
Actum in plena parrochia, apud Leriacum, anno Domini Mº CCº XLº sexto, mense maio.
Testibus hiis : Domino J., presbytero de Leriaco ; W. Havart, clerico ; Johanne Clerico ; Stephano Legrieu ; Nicholao Lebochier, et multi alii.

Pour citer l'acte :

« Acte 4831 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4831.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-03

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel