Scripta n° 4383

Numéro Scripta4383
Auteur(s)Rotrou de Warwick, Rouen (archevêque)
Bénéficiaire(s)Poilley, Notre-Dame de Montmorel (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation...1166...
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Rotrou, archevêque de Rouen, confirme les donations faites aux chanoines de Montmorel.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Dubosc François, Cartulaire de la Manche, abbaye de la Luzerne, abbaye de Mont-Morel, prieuré de la Perrine, Saint-Lô, Jacqueline fils (Archives départementales de la Manche), 1878, Mont-Morel, n° VIII, p. 5-6..

Texte établi d’après a

Rotrodus, Dei gracia, Rothomagensis archiepiscopus, presentibus et futuris salutem. Ea que Ecclesie Dei canonice data sunt tunc demum in possidendo majorem optinent firmitatem, cum metropolitani de cujus provincia sunt fuerint auctoritate firmata ; unde notum fieri volumus universis quod domum canonicorum de Monte Morelli et omnia que eis collata sunt et in posterum justis modis conferentur sub nostra suscipimus protectione et ecclesie Rothomagensis, de quibus ea propriis duximus exprimenda vocabulis que nunc possident : videlicet ex dono Ruallonis ecclesiam de Poilleio, et ecclesiam de Presseio et duas garbas feodi de Presseio et campum Elyon, et redditum et servitium de Beliarderia, eo tenore quod canonici prenominati debent cotidie divinum celebrare officium in capella de Hulmo et habere decimam molendini de Poilleio et molendini de Presseio et duas garbas dominici de Presseio, que ad eandem pertinent capellam. Ex dono autem Johannis de Solinneio sedem ejusdem loci et collem nemoris qui eidem loco supereminet et sedes molendinorum in Bevrone et cursum aque et terram in qua grangie sunt et vinea. Preterea, ex dicti Johannis dono, Longam Tuscam et decimam censuum suorum de Abrincensi et totam decimam molendinorum suorum in Abrincensi, excepta decima molendini de Morvioc. Ex dono Willelmi de Duxeio jus presentationis quod habere dinoscebatur in ecclesia Sancti Paterni et in capella Sancti Germani de Duxeio ; ex dono Juhelli de Nemore presentationes quas habebat in ecclesia Sancti Albini et ecclesia Sancti Laurentii de Terra Gasta. Ex dono venerabilis fratris nostri Ricardi Abrincensis episcopi quartam partem ecclesie Sancti Larentii, salvo in omnibus predictis ecclesiis jure episcopali. Et ut hoc ratum et stabile permaneat et omnia eis illesa conserventur, presenti scripto et sigilli nostri munimine confirmamus.

Pour citer l'acte :

« Acte 4383 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4383.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-08-28

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel