Scripta n° 9390

Numéro Scripta9390
Auteur(s)Guillaume de Passavant, Le Mans (évêque)
Bénéficiaire(s)Savigny-le-Vieux, Sainte-Trinité de Savigny (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1180
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Guillaume évêque du Mans confirme à l’abbaye de Savigny le don de Gilles de Gorron de la terre de la Mehellée.

Tableau de la tradition

Original

A. Original. Paris, Arch. Nat., L 974, n° 926. 

Dissertation critique

Précision édition

Transcription : Claude Groud-Cordray (Cartulaire de l’abbaye de Savigny ou Liber cartarum domus Savigneii, episcopatu Cenomanensi, n° LX)

Texte d’après A

Guillelmus Dei gratia Cenomannensis episcopus fidelibus universis salutem. Notum fieri curavimus quod cum Gilo de Gorram monachis de Savigneio pro salute anime sue quandam terram que dicitur La Mehellee ad pitanciam eorum in perpetuam elemosinam dedisset et Guillelmus et Henricus filii ejus elemosinam illam concessissent, predicti monachi XII libras Cenomannensium pro quibus terra illa pignorata erat reddierunt. Fuit autem hec pactio inter eos quod si predictus G. monachis de pecunia illa IX libras redderet ex tunc idem Guillelmus predictis monachis II sextarios frumenti reddere non teneretur quos de donatione Gilonis patris sui in terra Guidonis de Sancto Lupo idem monachi habebant. Sciendum est quod prefatus G. habuit a monachis sexaginta solidos Cenomannensium pro predicto frumento usque ad quinque annos expletis vero quinque annis tamdiu predictum habebunt frumentum donec ipse G. monachis IX libras Cenomannensium reddat. Hec autem conventio facta est anno ab Incarnatione Domini M°C°LXXX° et ut rata permaneat sigilli nostri auctoritate roborata. Testibus his N. decani beati Juliani, R. precentore, magistro Ernaldo, magistro B. capellano, Stephano, Ricardo, Hugone monachis et aliis pluribus.

Pour citer l'acte :

« Acte 9390 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_9390.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2017-09-26

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel