Scripta n° 2885

Numéro Scripta2885
Auteur(s)Robert Ier, Montfort (comte)
Bénéficiaire(s)Saint-Hymer, Saint-Hymer-en-Auge, dépendance Le Bec (prieuré)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1160
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Robert Ier) comte de Montfort, fait don au prieur et aux moines de Saint-Ymer, de l’église de Watertot et de la chapelle de Saint-Nicolas. Il confirme les donations faites au prieuré.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Bréard Charles, Cartulaires de Saint-Ymer en Auge et Bricquebec, publiés avec notices, Rouen-Paris, Lestringant-Picard, 1908, n° IX, p. 11-12..

Texte établi d’après a

Sciant presentes et futuri, quod ego Robertus de Monteforti donavi Deo et sancte Marie Becci, sanctoque Ymerio et monachis meis apud Sanctum Ymerium Deo servientibus et servituris, in liberam et perpetuam eleemosinam ecclesiam de Watertot cum pertinentiis suis quam Hugo, pater meus, sicut a veridicis didici eidem ecclesiæ donaverat ; et capellam Sancti Nicholai cum omnibus pertinenciis suis quæ constructa est in castello de Monteforti. Preterea donationes quas idem Hugo, pater meus, dadit predictæ ecclesiæ Sancti Ymerii, scilicet integre Boscum Heroldi cum pertinenciis suis. Et cum his donis concedo eis et confirmo omnes donationes et eleemosinas quas predictus Hugo, pater meus, vel alii predecessores mei, eidem ecclesiæ pro salutate suæ contulerunt : videlicet decimæ omnium reddituum meorum in Normannia, de omnibus molendinis meis decimas et de piscariis et de vivariis similiter, et de omnibus forestis meis quæ sunt in Normannia decimas, et de warennis, scilicet de venditione, de pasnagio, de pasturagio, de melle, de volatilibus, de feris et de essartis et de omnibus consuetudinibus sylvarum. Hæc omnia eis concedo et sigilli mei impressione confirmo integre et plenarie, ita libere et quiete sicut aliqua eleemosina liberius aut melius donari potest. Isti sunt testes : Rogerius, prior de Conflans ; Valdericus, secretarius ; Gaufridus de Asneriis ; Matheus et Ricardus de Bonneboz ; Ricardus Carpentarius ; Rogerius Crassus ; Henricus, filius Roberti.

Pour citer l'acte :

« Acte 2885 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2885.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-11-28

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel