Scripta n° 4854

Numéro Scripta4854
Auteur(s)Hylaire, Léry (prêtre)
Bénéficiaire(s)Pont-de-l’Arche, Notre-Dame de Bonport (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1250, avril
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Hilaire, curé de l’église de Léry, lègue tous ses biens aux religieux de Bonport, et leur donne 40 livres tournois à convertir en rente.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CLXXVIII, p. 182-183..

Dissertation critique

Datation

Avril 1250 ou 1251 (n. s.) : Pâques tombe le 27 mars en 1250 et le 16 avril en 1251.

Texte établi d’après a

Universis presentes litteras inspecturis Hylarius, rector ecclesie de Lereio, salutem in Domino. Notum facio quod ego compos mentis mee et in bona valetudine constitutus, propter Cisterciensis ordinis suffragia spectantia ad salutem anime, apud Bonum Portum meam eligo sepulturam et Deo et Beate Marie et religiosis ibidem jugiter Deo servientibus, pro salute anime mee do, lego liberaliter et concedo omnia mea bona mobilia et immobilia, habita et habenda, ubicumque fuerint inventa, post decessum. Verumptamen dictorum bonorum, sicut prius, retineo dominium et possessionem in utendis et fruendis quoad vitam. Et dictis monachis religiosis juravi, tactis sacrosanctis ewangeliis, spontanea voluntate, quod de dictis bonis habitis et habendis nichil omnino alienabo vel patiar alienari de cetero in fraudem dictorum religiosorum prejudicium vel gravamen, vel propter aliquam conventionem, rancorem, injuriam, malivolentiam ortam, vel de cetero oriendam, nisi de abbatis ibidem pro tempore existentis licentia speciali. Item dictis religiosis dedi pre manibus quadraginta libras turonensium ad redditum comparandum, de quo redditu constituo et volo quod de sexaginta solidis emptis de dictis denariis, annis singulis, fiat in die obitus mei pictancia in conventu. In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli mei munimine roboravi.
Actum anno Domini Mº CCº quinquagesimo, mense aprilis.

Pour citer l'acte :

« Acte 4854 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4854.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-03

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel