Scripta n° 8809

Numéro Scripta8809
Auteur(s)Juhel III, Mayenne (seigneur), Dinan (seigneur)
Bénéficiaire(s)Neufchâtel-en-Saosnois, Notre-Dame de Perseigne (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1208
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Juhel [III], seigneur de Mayenne et de Dinan, concède à l’abbaye de Perseigne la franchise de toutes tailles, services et redevances de sa grange de Blanchelande près de Saosnes.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Fleury Gabriel, Cartulaire de l’Abbaye cistercienne de Perseigne, Mamers, Fleury et Dangin, 1880, n° CCLIII, p. 157-158..

Texte d’après a

Universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint. Juhellus Meduane et Dinani dominus salutem in Domino. Noverint presentes ac posteri quod ego pro amore Dei et salute anime mee et patris et matris et uxoris mee Gervasie et omnium antecessorum et successorum meorum immunem feci et esse concessi liberas libertate perpetua grangiam abbatie Persenie que grangia dicitur Albalanda juxta Soonam ab omnibus talliis serviciis redevanciis que ad me vel heredes meos pertinent. Concessi q° quod eamdem libertatem habeant omnia quecumque Deo volente adquirere poterunt in feodo meo de Soonna. Excepi tamen et mihi heredibus meis retinui placitum de latrone sanguinem factum vel aliquid forifactum, omnem justiciam ad mortem vel ad aliam vindictam pertinentem. Quod ut ratum sit presentem cartam feci sigilli mei testimonio confirmari. Hanc autem elemosinam feci meis precibus per litteras domini Hamelini cenomanensis episcopi confirmari — Actum anno dominice incarnationis CC° VIII°.

Pour citer l'acte :

« Acte 8809 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_8809.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2017-03-23

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel