Scripta n° 4882

Numéro Scripta4882
Auteur(s)Alexandre IV [pape]
Bénéficiaire(s)Pont-de-l’Arche, Notre-Dame de Bonport (abbaye)
Genre d'actebulle
Authenticiténon suspect
Datation1255, 1 mai
Lieu d'émissionNaples
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Alexandre IV décide que les terres appartenant aux religieux de Bonport et cultivées par eux-mêmes ne paieront aucune dîme aux curés des paroisses où elles se trouvent.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CCVII, p. 209-210..

Texte établi d’après a

Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, abbati et conventui monasterii de Bono Portu, Cisterciencis ordinis, Ebroicensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex serie vestre peticionis accepimus, quod cum nobis a sede apostolica indultum existat, ut de terris vestris, quas propriis manibus aut sumptibus colitis, sitis a prestatione decimarum immunes, quia tamen contingit vos interdum aliquas ex ipsis terris, necessitate cogente, vel utilitate pensata, aliis tradere excolendas, ex quibus parrochialium ecclesiarum rectoribus oportet vos decimas exhibere, ac timeatis ex hoc vobis posse prejudicium in posterum generari, nobis humiliter supplicastis, ut providere in hac parte indempnitati vestre, et vestri monasterii de benignitate sedis apostolice curaremus. Nos igitur vestris super hoc supplicationibus inclinati, auctoritate vobis presencium indulgemus, ut de dictis terris cum vos ipsas propriis manibus aut sumptibus duxeritis ulterius excolendas, nullus a vobis decimas occasione hujusmodi exigere vel extorquere presumat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, vel ei ausu temerario contra ire.
Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum.
Datum Neapoli, kalendas maii, pontificatus nostri anno primo.

Pour citer l'acte :

« Acte 4882 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4882.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-03

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel