Scripta n° 4904

Numéro Scripta4904
Auteur(s)Nicolas Papei [particulier]
Bénéficiaire(s)Pont-de-l’Arche, Notre-Dame de Bonport (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1259, décembre
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Nicolas Papei vend aux religieux de Bonport 20 sous de rente sur une pièce de terre à Léry.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CCXXXVIII, p. 242-243..

Texte établi d’après a

Noverint universi, presentes litteras inspecturi, quod ego Nicholaus Papei vendidi et concessi et omnino dereliqui abbati et conventui Beate Marie Boni Portus viginti solidos turonensium, annui redditus, videlicet ad festum Sancti Michaelis persolvendos, sitos super tres virgatas terre, que site sunt apud l’Ormet, inter terram Guillelmi Havart, ex una parte, et terram heredum Roberti de......... ex altera, aboutantes ad cheminum de Locoveris, videlicet ad faciendam pitanciam de dictis viginti solidis cum aliis, dictis religiosis Boni Portus, in die obitus magistri Hylarii, tunc temporis rectoris ecclesie Beati Audoeni de Lereio, qui dictum redditum comparavit: tenendos et habendos et jure hereditario possidendos dictos viginti solidos dictis religiosis, de me et meis heredibus annuatim ad predictum festum persolvendos, libere, quiete et pacifice, absque ulla reclamatione, contradictione seu impedimento de cetero mei vel heredum meorum. Ita tamen quod dicti religiosi suam, ex nunc, de predicto redditu facere poterunt omnimodam voluntatem. Et licebit dictis religiosis pro dicto redditu, si necesse fuerit, super tres virgatas terre et super totum tenementum meum, ubicumque fuerit, tam ad villam quam ad campos, plenariam facere justiciam, nisi dictus redditus ad predictum terminum fuerit persolutus. Pro hac autem venditione et concessione dicti religiosi mihi dederunt pre manibus octo libras turonensium, de quibus me teneo penitus pro pagato. Et ego Nicholaus Papei et heredes mei dictis religiosis dictum annuum redditum in perpetuum tenemur garantizare, vel valore ad valorem in propria hereditate nostra, si necesse fuerit, excambiare, si dictum redditum, aliquo casu contingente, nequiverimus garantizare. Et ut hoc sit firmum et stabile, presentem cartam sigilli mei munimine roboravi.
Datum anno Domini Mº CCº quinquagesimo nono, mense decembris.
Testibus hiis : Roberto Gargate ; Willelmo Bertin ; Symone Race ; Stephano Le Greu ; Johanne Auberi ; Thoma (Legreu), clerico ; Radulfo de Bosco Cabot.

Pour citer l'acte :

« Acte 4904 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4904.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-03

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel