Scripta n° 6967

Numéro Scripta6967
Auteur(s)Aimery, Bourgueil, Saint-Pierre (abbé)
Bénéficiaire(s)Audebourg, Fontevraud-l’Abbaye, Notre-Dame de Fontevraud (abbesse)
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation1169, 29 mai
Lieu d'émissionAngers
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Confirmation par Henri II d’un accord conclu par devant le sénéchal Étienne de Marchais entre les abbayes de Fontevrault et de Bourgueil, au sujet de la terre des Loges.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Berger Élie, Delisle Léopold, Recueil des actes de Henri II, roi d’Angleterre et duc de Normandie concernant les provinces françaises et les affaires de France, Paris, Imprimerie Nationale (Chartes et diplômes relatifs à l’histoire de France), 1916-1927, 3 vol., n° CCLXXXIII, t. 1, p. 431-432..

Texte établi d’après a

Quoniam labilis est et caduca vita mortalium, rerum gesta volubilitate temporis et novis successoribus oblivione obnubilantur. Eapropter a patribus xancitum est ut ea que posteris necessaria sunt stilo ad memoriam revocentur. Sciant igitur presentes et posteri quod abbatissa Fontis Ebraudi Audeburgis et Aimericus abbas de Burgolio convenerunt apud Andegavim propter querelam quam inter se habebant de nemore et terra de Lotgis, ante dominum Henricum regem Anglię, qui jussit Stephano de Marchaio senescallo suo ut hanc querelam pacificaret  ; et ille jussus a rege accessit in capitulo de Burgolio, et accepit communem assensum totius capituli ut quicquid ipse de hac querela diffiniret ratum et illibatum haberetur. Quid plura? Perpetualiter concesserunt ; et facto pacto, predictus Stephanus ivit Lotgas, et cum juratis regis percalcavit terram de Lotgis circumquaque metas ponendo, ne alii infra terminos aliorum deinceps aliquid usurparent. Quidquid vero infra ambitum metarum continetur ex parte regis possidendum ęcclesie de Lotgis pacifice et libere absque alicujus recl[amac]ione concessit. Sed de hoc quod continetur extra laxos qui sunt in nemore et Mala dividit Semita usque ad fontem .... nolii et usque ad magnam viam que tendit ad Vernolium et ultra, sicut a metis pro certo indicatur, reddet ecclesia de Lotgis censualiter singulis annis X. solidos Andegavensium ęcclesie de Burgolio ad festum Sancti Petri ad vincula. Facta est autem hec concordia presente abbatissa Fontis Ebraudi et abbatę Burgolii.
Hujus rei testes sunt : predictus senescallus, W. de Montesorel senex, Fulchodius Bloi et W. filius ejus, Paganus de Sancto Martino, Otgerius frater ejus, Rainaldus de Montel, Gervasius de Jeries, Joscelinus de Vauzeles, Aimericus Mansel vicarius de Alona, Girardus de Serenes, Gaufridus Grafin ; et ex nostris : predicta abbatissa Audeb[urgis], Petrus prior de Raones, Gilia priorissa, Johannes de Verro subprior, et W. Johannes prior de Lotgis, Juliana priorissa ejusdem loci, Scolastica cellararia ; et ex monachis : predictus abbas Aim[ericus], Benedictus de Plasait, prior Sancti Laurentii Symon, Ganardus prior de Brolia, et multi alii ; existente anno ab incarnatione Domini M. C. LX. VIIII, Gaufrido Moschet episcopo Andeg[avensi] presidente ; factum est hoc in domo de Lotgis, IIII kalendas junii.

Pour citer l'acte :

« Acte 6967 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_6967.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2012-12-17

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel