Scripta n° 4794

Numéro Scripta4794
Auteur(s)Pierre de Louvetot [particulier]
Bénéficiaire(s)Jean de Carville [clerc]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1238, juillet
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Pierre de Louvetot vend à maître Jean de Carville 10 sous de rente, à Rouen.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CXV, p. 114-115..

Texte établi d’après a

Noverint universi quod ego, Petrus de Lovetot, vendidi in perpetuum magistro Johanni de Carvilla, clerico, pro centum solidis turonensium, de quibus michi satisfecit, decem solidos annui redditus, usualis monete, apud Rothomagum, percipiendos annuatim eidem Johanni et ejus heredibus, quatuor terminis: duos solidos et sex denarios in festo Sancti Michaelis, totidem in Natali Domini, totidem in Pascha, totidem in Nativitate Sancti Johannis, super tenementum meum, situm in Alba Via, in parrochia Sancti Gildardi, inter terram Rogeri de Bosco Willelmi et terram Renoldi Claron, a vico ante usque ad terram Roberti Lepileor, per retro. Licebit etiam de cetero eidem Johanni et ejus heredibus facere omnem voluntatem suam de predicto redditu, sicut de suo proprio, salvo jure dominico, et facere justiciam suam in dicto tenemento pro dicto redditu annuatim habendo terminis antedictis. Et ego et mei heredes de pacto tenemur garantizare eidem Johanni et ejus heredibus dictum redditum in dicto tenemento contra omnes gentes et de omnibus redditibus acquietare.
Quod ut ratum et stabile sit, actum fuit hoc anno Domini Mº CCº tricesimo octavo, mense julio, coram Nigasio de Carvilla, tunc majore Rothomagi, et sigillo meo cum sigillo communie fuit hoc confirmatum.
Testibus hiis : Simone Garin ; Radulfo Barbe ; Willelmo, clerico, et aliis multis.

Pour citer l'acte :

« Acte 4794 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4794.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-01

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel