Scripta n° 4991

Numéro Scripta4991
Auteur(s)Adam de la Cour, de Léry [particulier]
Bénéficiaire(s)Hylaire, Léry (prêtre)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1284, 19 mars
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Adam de la Cour vend à maître Hylaire, ancien curé de Léry, une demi-acre de terre à Léry.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CCCXXVIII, p. 339-340..

Texte établi d’après a

Notum sit omnibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Adam de Curia vendidi, concessi et omnino dereliqui magistro Hylario, quondam rectori ecclesie de Lereio, dimidiam acram terre, sitam apud Nemus, inter terram Gaufridi dicti Havart, ex uno latere, et terram meam, ex alio, sicut se proportat de longo in latum, pro septem libris turonensium michi solutis pre manibus, in pecunia numerata : tenendam, habendam et possidendam predictam dimidiam acram terre predicto magistro Hylario et suis heredibus, bene, pacifice, libere et quiete, per tres solidos annui redditus reddendos, singulis annis, a dicto magistro Hylario et suis heredibus michi et heredibus meis, vel domino capitali, ad festum Sancti Michaelis, faciendo inde omnem suam voluntatem tanquam de suo proprio hereditagio, sine contradictione de cetero mei vel meorum heredum. Ego autem Adam de Curia antedictus et heredes mei, predicto magistro Hylario et heredibus suis, predictam dimidiam acram terre contra omnes gentes, ad usus et consuetudines Normannie, et omnibus locis et curiis, tenemur garantizare, et ab omnibus aliis redditibus, actionibus, dampnis, impedimentis et obligationibus, penitus per dictum redditum acquitare et deliberare, et excambiare equipollenter in nostro proprio hereditagio, ubicumque, sit quocienscumque affuerit necesse. In cujus rei testimonium, presenti carte sigillum meam apponere dignum duxi.
Testibus hiis : Galtero Le Cousturier ; Rogero Fabro ; Johanne Le Picart, clerico ; Gervasio dicto Le Lievre ; Radulpho dicto Le Fevre, clerico, cum multis aliis.
Actum anno Domini millesimo CCº octogesimo quarto, die dominica qua cantatur Letare Jerusalem, mense marcio.

Pour citer l'acte :

« Acte 4991 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4991.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-08

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel