Scripta n° 753

Numéro Scripta753
Auteur(s)Sello, charpentier [autre]
Bénéficiaire(s)Le Tréport, Saint-Michel (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1257, mai
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Vente à l’abbaye, par Sello, charpentier, et sa femme, de tout ce qu’ils possèdent au Tréport

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Laffleur de Kermaingant Pierre, Cartulaire de l’abbaye de Saint-Michel du Tréport (ordre de Saint-Benoît), Paris, Didot, 1880, n° CXCVI, p. 219-220..

Texte établi d’après a

Notum sit omnibus, presentibus et futuris, quod ego Sello, carpentarius, et Masa, uxor mea, de comuni assensu nostro et omnium heredum nostrorum, vendidimus, concessimus et penitus deseruimus abbati et conventui de Ulteriori Portu, ad officium elemosine ejusdem ecclesie, totum tenementum nostrum, cum omnibus edificiis et pertinenciis, quod habebamus apud Ulteriorem Portum, situm in vico des Mares, sicut se proportat in longum et latum, inter masuram Asseline de Aubegni, ex una parte, et masuram Ade, filii Viberti, ex altera, et abboutat, ex uno sui termino, ad mares et, ex alio sui termino, ad viam que ducit de Ulteriori Portu apud Augum, de quo tenemento nobis reddebantur, singulis annis, viginti quatuor solidi censuales turonensium ad duos terminos in anno, videlicet ad Natale Domini XIIcim solidi et ad Pasca XII solidi, pro quatuor libris turonensium nobis pre manibus solutis ; tenendum et habendum totum predictum tenementum libere, quiete et pacifice imperpetuum, cum omnibus predictis, monacho elemosinario et ejus successoribus de cetero, absque contradictione et reclamatione de nobis et heredibus nostris, per sex solidos turonensium annui census reddendos annuatim abbati de Ulteriori Portu ad duos terminos in anno, videlicet ad festum sancti Remigii tres solidos et ad Pasca tres solidos. Sciendum est autem quod, si predictus redditus predicto elemosinario et ejus successoribus ad predictos terminos non redderetur, predictus elemosinarius et ejus successores poterunt facere justiciam super totum predictum tenementum, pro predicto redditu cum emenda. Et si forte contigerit quod dicta Masa, uxor mea, post decessum meum, voluerit aliquid reclamare, nomine dotis, hereditatis vel adquisitionis, sive alio quocumque modo, in predicto tenemento et in predicto redditu, ego, predictus Sello, et heredes mei, quantum ad hanc pertinebit pro parte sue dotis, super masuram meam, quam habeo apud Ulteriorem Portum, sitam in vico du Perrei, inter masuram que condam fuit Lamberti Canu, ex una parte, et masuram que condam fuit Willelmi le Segle, ex altera, dicto elemosinario et ejus successoribus tenemur reddere et restituere. Hanc autem venditionem ego, predictus S[ello], et M[asa], uxor mea, et heredes nostri dicto elemosinario et ejus successoribus contra omnes tenemur garantizare. Et ut hoc firmum et inconcussum permaneat in futurum ego, predictus S[ello], et M[asa], uxor mea, presenti scripto sigilla nostra apposuimus. Actum anno Domini Mº. CCº. quinquagesimo VIIº, mense maio. Testibus hiis : Gaufrido de Capella, Petro Morel, Rogero le Messier, Hugone de Aula, Rogero Anglico de Coquna, Johanne le Cat, Radulfo, clerico, Thomas, clerico, et pluribus aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 753 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_753.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-12

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel