Scripta n° 409

Numéro Scripta409
Auteur(s)Roger Ier, Jumièges, Saint-Pierre (abbé)
Bénéficiaire(s)Gilbert Lefèvre [particulier]
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation[1166-1176]
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Donation par Roger [Ier], abbé de Jumièges, à Gilbert Lefèvre, d’Yainville, de différentes pièces de terre, moyennant une rente annuelle de 28 sous payable le premier dimanche de carême.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Vernier Jules-Joseph, Chartes de l’abbaye de Jumièges (v. 825-1204), Rouen-Paris, Lestringant-Picard (Société de l’histoire de Normandie), 1916, 2 vol., n° XCV, t. 1, p. 231-233..

Dissertation critique

Datation

Datation d’après l’abbatiat de Roger.

Texte établi d’après a

Notum sit tam presentibus quam futuris quod Rogerius, Dei gratia abbas Gemmeticencis æcclesiæ, concessit, assensu capituli, Gisleberto Fabro ejusque heredi de Eudonis villa terram quam pater suus et antecessores ejus tenuerunt et terram de Fossa Goismeri cum fossato eidem terræ adjacente ; in parvo autem marisco, unam virgatam terræ et dimidiam ab ea non longe positam, in maiori vero marisco aliam virgatam, jure hereditario tenendas, liberas et quietas a camparto omnique alia consuetudine, pro viginti et octo solidis publice monete singulis annis reddendis. Nummi autem quos Gislebertus debet ad manum domni abbatis pertinent et sunt statuti ad reddendum prima dominica quadragesimæ. Ex quibus vero nummis Erchemboldus, filius Rogerii presbiteri de Formetoth, reddet decem et octo solidos, et post eum heres ejus, pro terra quam tenet apud Turovillam de hereditate Gisleberti, de feodo scilicet Haymeri predecessoris sui. Pars quedam terre illius est juxta maram de Becco, parsque altera juxta domum Morini Planchun. Quidam autem hospes, Willelmus Cave scilicæt, qui in eadem villa manet juxta nemus, in hereditate predicti Gisleberti, reddet septem solidos et ad natale Domini quator capones et tres denarios, ad pascha autem quadraginta ova et duos denarios, et annuatim quinque servitia faciet. Terram autem quam ipse tenet tenuit ante eum Bernardus Anglicus, pater uxoris sue, tantundem reddens. Gislebertus vero reddiderit tres solidos, et post eum heres ejus. Quando autem domnus abbas miserit milites suos in servitium regis, Gislebertus dabit ad eorum subsidium quantum parti quam habet apud Turovillam de feodo Haymeri predecessoris sui contigerit ; et tunc facient ei auxilium Herchemboldus et predictus hospes, sicut ceteri faciunt in eadem villa illis de quorum hereditate partem aliquam tenent. Si vero aliquando domnus abbas in terra sua commune auxilium sumpserit, Gislebertus dederit ex eo quantum sibi contigerit. Hujus rei testes sunt monachi scilicet Rogerius de Torbervilla, Robertus de Argencis, Turoldus de Oysiaco, Odo de Gysinniaco, Radulfus de Huglevilla, Silvester clericus, frater predicti Erchemboldi ; laici vero, Robertus Pychardus, Rogerius Filiolus, Robertus Belfrid, Ascelinus de Eudonis villa, et alii plures.

Pour citer l'acte :

« Acte 409 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_409.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-11

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel