Scripta n° 3715

Numéro Scripta3715
Auteur(s)Louis IX, France (roi)
Bénéficiaire(s)Vernon (hôtel-Dieu)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1269, septembre
Lieu d'émissionCompiègne
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Louis [IX], roi de France, remet la rente annuelle de 8 setiers de blé d’un moulin sis au pont de Vernon à l’hôtel-Dieu de Vernon devant s’acquitter de 3 setiers, d’une part, et à Leonard de Mayr et sa femme Erembourg devant s’acquitter de 5 setier, d’autre part.


Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 764, p. 172-173..

Texte établi d’après a

Ludovicus, Dei gratia, Francorum rex. Notum facimus universis, tam presentibus quam futuris, quod, cum nos perciperemus et haberemus octo sextaria bladi annui redditus in quodam molendino quod tenebatur a nobis, sito apud Pontem Vernonis, inter molendinum quod tenet Renoldus Dagueth, ex una parte, et archam pontis Vernonis per quam naves ascendunt, ex altera, de quibus octo sextariis bladi annui redditus Leonardus de Mayr et Eremburgis ejus uxor, qui dictum a nobis tenebant molendinum, nobis reddebant annuatim quinque sextaria bladi, et Domus Dei Vernonensis nobis annuatim reddebat tria sextaria bladi residua, pro porcione seu parte quam defunctus Henricus de Ponteperrini habebat in dicto molendino, quam etiam contulisse dicitur dicte Domui Dei, in qua quidem domo decessit, et eidem dedit, ut intelleximus, se et sua ; item, cum dicta Domus Dei Vernonensis teneretur in barillo et dimidio vini, annui redditus, pro tribus quarteriis et dimidio vinee vel circiter, sitis in treilla de Pomerello inter vineas dicte Domus Dei ab utraque parte ; item cum dicta Domus Dei teneretur in decem solidis parisiensium annui redditus pro clauso Dovete sito prope muros nostros Vernonis, ex una parte, et domum sancti Lazari Vernonensis ex altera ; nos, pro salute anime nostre, et remedio animarum inclite recordationis Ludovici regis, genitoris nostri, et regine Blanche, genitricis nostre, ac aliorum predecessorum nostrorum, dicte Domui Dei ad usum perpetuum et (sic) personarum in eadem domo degencium, intuitu pietatis, dedimus, concessimus et in perpetuum quittavimus dicta quinque sextaria bladi annui redditus, que a dictis Leonardo et ejus uxore nobis debebantur, necnon et eidem Domui Dei remisimus et in perpetuum quittavimus dicta tria sextaria bladi, que pro porcione dicti Henrici sibi data ab eodem pro dicto molendino nobis solvebat annuatim, et insuper dicte Domui Dei quictavimus quicquid habebamus in dicto molendino. Item dicte Domui Dei remisimus dictum barillum et dimidium vini annui redditus. Item per (sic) dictos decem solidos parisiensium annui redditus ; volentes et concedentes quod dicta domus dicta quinque sextaria bladi annui redditus, que nobis a dicto Leonardo et Eremburgi ejus uxore, racione dicti molendini, singulis annis debebatur (sic), ab eisdem et eorum heredibus sive successoribus a modo percipiat et habeat, et quoad soluciones aliorum trium sextariorum bladi que nobis reddebat, ut dictum est ; item et ad solutionem dicti barilli et dimidii et dictorum decem solidorum annui redditus, de cetero nullatenus teneatur. Item dicte Domui Dei concessimus ut premissas possessiones, una cum decem solidis parisiensium annui redditus, quos juste et racionabiliter acquisivisse dicitur super dictum molendinum, tenere possit in perpetuum, absque coactione aliqua vendendi vel extra manum suam ponendi. retenta tamen nobis justicia in premissis serviciis quam habebamus prius ibidem, et salvo in aliis jure nostro et jure in omnibus alieno. Insuper dicte Domui Dei concessimus, ut, pro augmentatione cultus divini et sustentione pauperum, in terra nostra, possit acquirere in hiis que non tenentur per membrum lorice, par franchas vavassorias aut franchas serjanterias vel et de ducatu Normannie, et que non cadunt in garda neque in munitis censibus seu capitalibus, usque ad sexaginta libras turonensium annui redditus, retenta tamen nobis justicia, si quam habemus, in rebus ab eadem Domo Dei usque ad dictam summam et acquirendis, et salvo in omnibus aliis jure nostro et in omnibus jure alieno, nisi solummodo in hoc quod res ab eadem domo acquirendas, ut dictum est, usque ad valorem predictum, extra manum suam ponere non cogatur, et res quas acquiret usque ad summam predictam baillivo nostro Gisorcii scire faciat, ut estimentur per eum et sciatur quid et quantum acquisierit usque ad summam predictam. Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum, presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum apud Compendium anno Domini millesimo CCmo. sexagesimo nono, mense septembri.

Pour citer l'acte :

« Acte 3715 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3715.html [consulté le 21/11/2024].

Création de la fiche

2008-08-18

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel