Scripta n° 728

Numéro Scripta728
Auteur(s)Richard du Mesnil-Soret [particulier]
Bénéficiaire(s)Bernard d’Abbeville, bourgeois du Tréport [autre]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1238, juin
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Vente à Bernard d’Abbeville, bourgeois du Tréport, par Richard du Mesnil-Soret, d’un champ au Mesnil-Soret

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Laffleur de Kermaingant Pierre, Cartulaire de l’abbaye de Saint-Michel du Tréport (ordre de Saint-Benoît), Paris, Didot, 1880, n° CLXXI, p. 190-191..

Texte établi d’après a

Noverint universi, tam presentes quam futuri, quod ego Ricardus de Menilio Soret et Johannes, filius meus primogenitus et heres, vendidimus et omnino dereliquimus Bernardo de Abbatevilla, burgensi de Ulteriori Portu, quendam campum terre, situm inter feodum de Menilio Soret, ex una parte, et feodum de Monte Hugonis, ex altera, et est de feodo abbatis et conventus de Ulteriori Portu, et campus vocatur Bohascamp, in longum et in latum, sicut se comportat, pro octo libris turonensium quos ipse Bernardus nobis pre manibus dedit, tenendum vero eidem Bernardo predicto et suis heredibus et jure hereditagio imperpetuum possidendum, per duodecim denarios currentis monete in comitatu Augi, de se aut de suis heredibus, abbati et conventui de Ulteriori Portu annui redditus de servitio terre ad Pascha reddendos, et per duos solidos currentis monete in comitatu Augi ad Nathale Domini similiter annuatim reddendos, quos ipse Bernardus, spontanea voluntate sua, elemosinavit super campum predictum, et per campipartum similiter reddendum, et per quatuor garbas de dono, quando terra portabit, annuatim preposito abbatis et conventus de Ulteriori Portu reddendas, et per moturam ad usus et consuetudines de Melinio Soret, in qualicumque loco bladum predicti campi adducatur. Et ego Ricardus de Menilio Soret predictus et Johannes, filius, juravimus et fidejussimus coram abbate de Ulteriori Portu, qui dominus est feodi, illam venditionem predictam tenendam et firmiter observandam, et contra omnes predicto Bernardo et heredibus suis in perpetuum garantizandam, per predictum redditum, ut prenotatur, persolvendum. Quod ut firmum et stabile permaneat in futurum, in presenti scripto sigilla nostra apposuimus, et ad majorem confirmationem, dominus Henricus, tunc temporis abbas de Ulteriori Portu, ad peticionem parcium, in presenti scripto, ut dominus feodi, sigillum suum apposuit, et conventus ejusdem domus sigillum capituli sui dignum duxerunt apponere. Actum anno Domini Mº. CCº. XXXº. octavo, mense junii. Testibus : Clarenboud de Monte Hugonis, Menardo le Petit de Menilio Soret, Thoma de Penleio, Thoma, scriptore, et multis aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 728 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_728.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-12

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel