Scripta n° 1908

Numéro Scripta1908
Auteur(s)Hugues, Hambye, Notre-Dame (abbé)
Bénéficiaire(s)Hambye, Notre-Dame (abbaye)
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation1248, 6 mai
Lieu d'émissionHambye
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Hugues, abbé de Hambye, établit le règlement du chapitre général de son abbaye.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Piolin Paul, Sainte-Marthe Denis de, Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, t. XI, Paris, Palmé, 1874, Instrumenta ecclesiae Constantiensis, n° XXXVI, col. 260-262..

Texte établi d’après a

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, amen. Hæc sunt acta et statuta capituli nostri generalis apud Hambeiam celebrati in monasterio nostro de Hambeia, præsentibus filiis nostris dilectis in Christo Roberto abbate de Lantenac, p. abbate de Longis, p. abbate de Valmont, p. priore de Merula, p. priore de Buzone, et aliis vocatis qui fuerant evocandi, anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo octavo, die tertia post festum sanctæ Crucis in Maio, et in crastino continuati a die præcedenti. Nos vero Hugo abbas monasterii de Hambeia, Dei miseratione, piis patrum nostrorum vestigiis inhærentes statuimus, quod sicut fuit in nostro ordine hactenus observatum, generale capitulum singulis annis in nostro monasterio de Hambeia solemniter celebretur tertia die post inventionem sanctæ Crucis vel alia die quam ad hoc assignabimus, si utilitati ordinis nostri videbimus expedire. Volumus etiam quod omnes prædicti abbates et priores conventuales personaliter accedant, nisi justa de causa et rationabili fuerint impediti, de cujus impedimento nos reddent per monachum sufficientem procuratorem cum literis eorum patentibus certiores. Et quia quod omnes tangit, ab omnibus debet approbari ; volumus et statuimus quod singuli conventus ad prædictum capitulum aliquem monachum discretum de communi assensu eorum electum cum abbate seu priore mittant cum suarum testimonio literarum sufficienter institutum, et de statu monasterii in spiritualibus et temporalibus, si aliquid fuerit corrigendum, vel in capite vel in membris, nobis fideliter exponatur. Inprimis siquidem statuimus, quod in celebratione capituli, antequam de aliquo tractetur, Spiritus sancti gratia flexis genibus invocetur cantando Veni Creator Spiritus, etc. cum versu Emitte spiritum, etc. et collecta Deus qui corda, etc. Statuimus etiam quod omnes infra abbatiam constituti, mox ut signum audierint, relictis omnibus secularibus rebus agendis, cum nil operi Dei sit præponendum, ad monasterium accedant, in choro cum aliis principium, medium et finem horarum necnon et missarum tenentes: nulli licere egredi, nisi de licentia præsidentis, sciens se velocius reversurum ; qui aliter fecerit, coram omnibus in capitulo recognoscat delictum, prioris judicio disciplinarie puniendus. Quia vero beati Benedicti patris nostri regulam tenemus, in omnibus observare statuimus et volumus, quod tam in domo nostra quam in abbatiis et prioratibus nobis subditis, omnes consuetudines, constitutiones et observationes, si quæ sint Deo vel regulæ B. Benedicti contrariæ, penitus dimittantur, nec de cetero observentur. Statuimus etiam, quod quando regula in capitulo legitur, propter minores Gallice exponatur. Statuimus etiam, quod tam abbates quam ceteri monachi, nonnisi in dormitorio jaceant, sive de die, sive de nocte jaceant aut dormiant, exceptis infirmis ; nec aliquis, excepto abbate, cameram habeat specialem. Illi qui præest præcepta non præcipitet, vel sententiam excommunicationis indiscrete. In infirmitoriis sint servientes idonei, qui secundum facultates domorum, cum benignitate et diligentia serviant infirmo, quibus de victu sufficienti alias provideatur quam de residuis infirmorum, cum ea velimus per manum eleemosynarii pauperibus erogari. Volumus etiam quod nullus infirmus portionem suam petat vel recipiat, nisi eam valeat comedere ; et si eam forte recepit et non comederit, illud quod est residuum reddere cellerario non postponat: si quis talem infirmitatem habeat quæ ipsum non debilitet, et appetitum non turbet, talis cibis refectorii sit contentus. Statuimus etiam, quod nullus de comedentibus refectorio exire præsumat, nisi de præsidentis mandato. Nullus in refectorio aliquam singularitatem faciat, non eleemosynam minuat aut defraudet, vel coquinam intret, vel ad fenestram refectorii accedat, exceptis servitoribus et illis qui ad coquinæ officium deputantur. Item, nulli monacho in monasterio residenti liceat aliquando comedere vel bibere extra refectorium, nisi de abbatis vel prioris licentia speciali, et etiam horis determinatis: si fuerit abbas absens, nullus se eximat a prima mensa, nisi certa occupatione fuerit impeditus, et hoc tamen de licentia præsidentis. Nulli abbati, priori vel monacho liceat infra leucam domus suæ comedere in domo sua vel in alia religiosa. Statuimus etiam quod si forte, quod absit, aliqui fuerint ebriosi, sive intus sive foris, ab officiis absolvantur, si in eis fuerint, et pœne subjaceant graviori ; et alii similiter qui in officiis non existunt. Nullus vestes suas seu calceamenta stricta habeat, non vendere audeat, aut donare, nec nova recipiat, nisi veteribus restitutis, per manum abbatis seu prioris abbates non habentium, pauperibus erogandis. Item, nullus recipiat depositum in custodia sine abbate vel priore, nec abbas vel prior sine testimonio aliquorum. Omnibus prioribus seu obedientiariis sub pœna excommunicationis inhibemus, ne aliquis de nemoribus vendere aut donare præsumat, nisi de licentia conventus. Statuimus etiam, quod servientes superflui vel diffamati statim de monasterio, prioratibus et maneriis expellantur. Scriptores vero nullum pretium scripturarum accipient, nisi de licentia prælati, in usum monasterii convertendum. Statuimus etiam, quod omnes tabernas ac loca suspecta, necnon et personas suspectas caveant, et a potibus æqualibus omnes pariter abstineant. Sanguinis effusores et enormitatum actores usque ad nostrum generale capitulum reservamus judicandos, quarta et sexta feria singulis hebdomadis in pane et aqua interim jejunantes, et ab altaris officio abstineant, nisi interim ad nos venerint super his nostrum consilium recepturi ; ita tamen venient cum suorum literis prælatorum. Si quis vero fratrum fratri objecerit crimen quod probare non poterit, aut de objecto se purgare non potuerit, pro actore criminis reputabitur, pœnamque actoris patietur. Delicta emendata passo pœnam improperantes, pœnam passorum patiantur. Prioratus et omnes administrationes gratis et absque venalitate idoneis monachis de quibus scandalum non oriatur, conferantur. Si quis autem pro hujusmodi aliquid dederit, vel receperit, vel promiserit, ipsum simoniacum reputamus. Nullus monachus quocumque loco sit, sive in domo religionis, sive intra, carnes comedat, nisi secundum quod in regula B. Benedicti continetur. Præcipimus insuper quod abbates et priores, cum consilio fratrum quibus præsunt, vel majoris partis et sanioris ipsorum quod faciendum est, mutandum aut etiam innovandum, hoc ita faciant, quod omnibus liqueat quanta summa quibusque creditoribus, et quibus terminis debeatur, et quos in usus contractum mutuum sit conversum. Statuimus etiam quod singulis tribus mensibus coram abbate et duobus discretioribus et honestioribus reddant officiales de suis officiis rationem, computationem de receptis et de expensis faciendo. Abbates etiam et priores bis in anno, mense scilicet Octobri collectis anni fructibus, et mense Aprili statum domus suæ in capitulo plenarie manifestent, quem statum quoque, dum visitabimus monasteria eorumdem, canonice, prout decet, nobis ostendi volumus manifeste. Nullus quoque abbas bona immobilia vendat, vel commutet, vel donet, sed sciat sibi omnium alienationem penitus interdictam. Si vero aliquis monachus cum aliqua muliere sine honestis testibus loqui præsumpserit, foras eundi licentia ei denegetur. Monachus etiam qui clausuras domus sine licentia exire præsumpserit, vel moram extra facere sine licentia, regulari pœnæ subjaceat, nec etiam claustrum exeat sine licentia speciali. Nolumus quod abbates seu priores præsumant discurrere seu evagari, volentes quod in claustro cum fratribus sedeant et divinis intersint, maxime vigiliis, capitulo, collationi et refectorio cum eisdem, nisi causa necessaria et utili fuerint impediti. Volumus etiam quod constitutio domini papæ de fugitivis et ejectis ordinis nostri requirendis in omnibus observetur. Excommunicamus etiam omnes proprietarios, qui post quindenam aliquod proprium præsumpserint retinere. Volumus etiam quod abbates nostri et priores, necnon et omnes alii sacerdotes semel in anno post celebrationem capituli generalis, præsentibus fratribus in suis capitulis excommunicent candelis accensis, pulsatis campanis, proprietarios supra dictos. Volumus etiam quod istius scripturæ exemplar abbates et etiam priores conventuales secum deferant, et in capitulis suis legant, Gallice exponentes. Actum anno et die supradictis, qua dilecti filii nostri abbates de Longis et de Valemont, præsente procuratore conventus de Longis nobis prædicto Hugoni tanquam presbytero, abbati et monasterio Hambeiensi et successoribus nostris obedientiam fecerunt in nostro generali capitulo, et solemniter promiserunt. In cujus rei testimonium una cum sigillo nostro prædicti abbates præsenti scripturæ sigilla sua apposuerunt.

Pour citer l'acte :

« Acte 1908 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1908.html [consulté le 21/11/2024].

Création de la fiche

2007-04-02

Dernière mise à jour

2024-06-12, TFujimoto