Scripta n° 2543

Numéro Scripta2543
Auteur(s)Gérard II, Sées (évêque)
Bénéficiaire(s)Tours, Saint-Martin de Marmoutier (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1155
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Concession faite aux Religieux de Marmoutier par Gérard, évêque de Sées, de l’église de Notre-Dame de Bellême avec toutes ses appartenances et dépendances.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Barret Philibert (Abbé), Cartulaire de Marmoutier pour le Perche, Mortagne-au-Perche, Meaux (Documents sur la province du Perche ; 3e série, 2), 1894, n° 28, p. 44-45..

Texte établi d’après a

Omnia que in tempore fiunt, cum tempore transeunt et sicut ipsi homines ita et dilabuntur et excidunt memoria facta eorum. Quapropter ego Girardus Dei gratia Sagiorum episcopus per presentis pagine monimentum, memorie presentium commendo et noticie posterorum quod ecclesiam Sancte Marie Belismensis, in qua quondam seculares canonici, et postmodum regulares conversati fuerant, ipsam inquam ecclesiam cum terris, pratis, bosco et omnibus aliis possessionibus, tam in feria Sancti Laurentii, quam in terris, reditibus ad eam pertinentibus, beato Martino Majoris Monasterii, et ecclesie Sancti Leonardi Belismensis, et fratribus in eadem servientibus donavi, immo quia jus ipsorum erat et ad eos proprie pertinebat, potius reddidi et concessi, et episcopali auctoritate, et presenti privilegio sigilli nostri munimine roborato, libere et quiete possidendam in perpetuum confirmavi. Feci autem hoc consilio et assensu Haimerici, Rogerii, Hainrici, Guilelmi, ecclesie Sagiensis archidiaconorum ; videntibus et audientibus quorum nomina subscripta sunt : Alberico presbitero Sancti Cirici et decano, Goffredo Sancti Petri Belismensis et Roberto de Rubea presbiteris, Guilelmo de Capella et Simone clericis, Goffredo milite archidiaconi et Guerrico fratre decani, Haimerico de Biardis, Hilgodo de Ferraria et pluribus aliis. Actum anno Incarnati Verbi MCLV indictione IIIa, regni Francorum gubernacula moderante Ludovico filio Ludovici et fratre ipsius Roberto, Belismensi Domino et comite Perticensi. Amen.

Pour citer l'acte :

« Acte 2543 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2543.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-06-11

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel