Scripta n° 1404

Numéro Scripta1404
Auteur(s)Jean de Clastre [autre]
Bénéficiaire(s)Rouen, Saint-Amand (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1215, août
Lieu d'émissionRouen
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Charte de Jean de Clastre

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Pommeraye Jean-François, Histoire de l’abbaye royale de Saint-Ouen de Rouen, Rouen, Lallemand, 1662, Abbaye de Saint-Amand, p. 87..

Texte établi d’après a

Sciant omnes præsentes et futuri quod ego Ioannes de Clara, totum jus quod in ecclesia sancti Amandi Rothomagensis, mihi et meis hæredibus, hæreditarie reclamabam, videlicet de una moniali in ea semper habenda, et de alia substituenda se aliqua talium decessisset. Abbatissæ et monialibus eiusdem loci intuitu Dei et ut orationum suarum participatione salutem animæ meæ obtinerem, in perpetuum remisi et quietum clamavi. Concessi etiam benigne quod abbatissa et moniales prædictæ omnes decimas et res alias quas apud Housseiam in feodo meo diu habuerunt scilicet totum feodum Roberti Moron, cum suis pertinentiis et sedem unius granchiæ, et totam decimam essartorum quæ sunt et fient, in bosco de Richardi monte, et aliam decimam in terris de Longamara, de cætero sine omni inquietatione et reclamatione mea, et hæredum possideant bene et in pace libere quiete et hæreditarie, et pro hac concessione dederunt mihi prædicta abbatissa et conventus viginti libras Turon. quod ut firmiter teneatur sigillo meo confirmavi. Actum fuit hoc coram Vuillelmo Escuacol, tunc Castellano Rothomag. et fuit factum in plena assisia apud Roth. anno gratiæ 1215. mense Augusti. Test. Thoma de Pavilly, Eustachio fratre eius. Ioanne Comin. Ada de Maretot. Ada filio eius. Rogero de Ouville. Roberto de Pissi. Ada de Torchi militibus. Ada de sancto Laudo priore, et aliis multis.

Pour citer l'acte :

« Acte 1404 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1404.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-18

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel