Scripta n° 9359

Numéro Scripta9359
Auteur(s)Joscion, Tours (archevêque)
Bénéficiaire(s)Savigny-le-Vieux, Sainte-Trinité de Savigny (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1159, 2 août
Lieu d'émissionTours
Action juridiquerèglement conflit
Langue du texte latin

Analyse

Joscion archevêque de Tours règle un différend entre l’abbaye de Savigny et le prêtre Guillaume à propos des vignes de la Croix-Gombert.

Tableau de la tradition

Copies manuscrites

D. Paris, BnF, n. a. lat. 1022, n° 426, p. 384. Copie du XIXe siècle.

Dissertation critique

Précision édition

Transcription : Claude Groud-Cordray (Cartulaire de l’abbaye de Savigny ou Liber cartarum domus Savigneii, episcopatu Cenomanensi, n° XX)

Texte d’après D

Actum hominum transeunt eis momento ideoque quod volumus firmiter observari litterarum noticie commendavimus. Ego igitur Joscius Dei gracia Turonensis archiepiscopus omnibus tam futuris quam presentibus notificare dignum duxi quod contentionis habite super vineis que site sunt in Crucem Gomberti inter monachos Savigneii monasterii et Guillelmum sacerdotem in nostra presentia facta est compositio in hunc modum, quod idem Guillelmus quartam partem predictarum vinearum monachis resignavit et quietam omnino dimisit concedens quod in monachorum esset optione partem suam accipere in quo latere vellent vinearum de longo dextro vel sinistro firmavit, insuper idem Guillelmus in verbo sacerdotis quod predictam compositionem in perpetuum inviolabiliter observaret et a suis omnibus pro posse suo faceret observari nec per se seu per alium ad illius compositionis dissolutionem prestaret aut consilium quod et monachi similiter ex parte sua firmaverunt. Preterea concessit idem Guillelmus quod si quis de genere suos quid clamaret in vineis et facere compositioni nollet assentire Guillelmus ipse monachos induceret in possessionem omnium vinearum de quibus mota extiterat questio et quietas eis dimitteret deinceps inter monachos et eum qui clamaret in vineis controversia verteretur de toto sicut et primitus. Testes sunt hujus compositionis Theovinus archidiaconus, Gaufridus archipresbiter, Lancelinus Beati Martini Turonensis canonicus, Dianus monachus, Herveus Majoris monesterii monachus, Ernaudus Carnotensis, Robertus Amorosus et plures alii et ne posset hec compositio alicujus versutia malignitatis in irritum revocari sigilli nostri auctoritate communivimus cartulam istam. Actum est Turonis in insula Majoris Monasterii, anno M°C°LIX° ab Incarnatione Domini mense augusti in crastino Sancti Petri ad Vincula.

Pour citer l'acte :

« Acte 9359 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_9359.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2017-09-25

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel