Scripta n° 4708

Numéro Scripta4708
Auteur(s)Haïse As Berbiz [particulier]
Bénéficiaire(s)Guillaume le Bourgeois [particulier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation[...1200]
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Haïse As Berbiz reconnaît la vente qu’elle a faite, étant veuve, à Guillaume le Bourgeois, de 16 sols de rente à prendre sur un tènement à Rouen.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° XXVII, p. 26-27..

Dissertation critique

Datation

« Commencement du XIIIe siècle » : datation proposée par Andrieux.

Texte établi d’après a

Sciant omnes, presentes et futuri, quod ego Haisia As Berbiz, dum essem vidua, vendidi et omnino reliqui Willelmo Burgensi..... sexdecim solidos redditus usualis monete, apud Rothomagum percipiendos et habendos annuatim, medietatem ad festum Sancti Michaelis et medietatem ad..... in illo tenemento quod Gaufridus Fontein tenet de me, quod situm est inter terram Willelmi de Guillot et terram meam, sicut se proportat a vico per ante usque ad terram Willelmi de Nevilla, et omne jus et dominium quod in eodem tenemento habebam et habere debebam. Licet autem dicto Willelmo..... et ejus heredibus facere omnem voluntatem suam de predicto redditu, sicut de suo proprio, salvo jure dominico, et facere justiciam suam in illo tenemento pro redditu illo annuatim percipiendo ad terminos prenotatos. Et preterea juravi quod deinceps in illo redditu nichil reclamabo, et juravi garantizare, pro me et pro meis heredibus, ei et ejus heredibus, predictum redditum in dicto tenemento contra omnes gentes. Et pro illo redditu sic..... posui ei in contraplegium decem solidos redditus per annum usualis monete apud Rothomagum, videlicet de vig..... annuatim de tenemento suo quod situm est inter Rodobeccam et domum meam. Et pro hujus redditus venditione..... turonensium de recognitione. Quod ut ratum sit cartam presentem sigillo meo confirmavi.
Actum fuit hoc..... [coram] Gaufrido Trentegeron, tunc majore Rothomagi, et sigillo communie confirmatum.
Testibus hiis:..... Stephano de Cotevrart ; Silvestro de Orguillo. ; Andrea de Pratellis ; Guidone Crasso ; Rogero filio Michaelis ; Roberto filio Alani.....

Pour citer l'acte :

« Acte 4708 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4708.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-01-31

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel