Scripta n° 3418

Numéro Scripta3418
Auteur(s)Louis IX, France (roi)
Bénéficiaire(s)Richard Pigache, bourgeois de Caen [autre]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1229, mai
Lieu d'émissionParis
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Louis [IX, roi de France,] concède à cinq bourgeois de Caen des biens situés à Caen à tenir du roi et de ses héritiers moyennant les rentes annuelles fixées respectivement.


Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 369, p. 58..

Texte établi d’après a

Ludovicus, etc. Notum, etc. Quod nos Richardo Pigace, burgensi nostro de Cadomo masuram illam que fuit Roberti de Baiocis tradidimus cum quadam platea vacua juxta eandem masuram sita, sicut se protendit in latum et longum, pro IIII libris turonensium reddendis nobis ad duo scacaria singulis annis. Tradidimus etiam Radulfo Vituli tertiam partem duarum domorum que site sunt in mercato, juxta ecclesiam sancti Salvatoris, pro XXX solidis annui census, nobis ad duo scacaria similiter persolvendis. Henrico autem de Ponte Audomari tradidimus domum illam que fuit Henrici de Baiocis, que videlicet domus sita est juxta venellam Roberti de Baiocis, pro XXXIII solidis annui census nobis similiter ad eosdem terminos persolvendis. Tradidimus etiam eidem Henrico masuram unam sitam juxta domum Martini Ruffi pro XX solidis censualibus nobis ad dictos terminos reddendis annuatim. Tradidimus preterea Huberto Ansere unam masuram que fuit Gaufridi filii Petri, et que sita est juxta domum Guillelmi de Lacretine, videlicet in magno vico pro XL solidis annui census nobis reddendis ad terminos prenominatos. Tradidimus etiam Johanni Guinguen unam masuram vacuam prope domum suam sitam pro XX solidis annui census reddendis nobis similiter ad terminos prenotatos. Predictas autem domos, masuras et plateas, apud Cadomum sitas, tenebunt de nobis et heredibus nostris in perpetuum burgenses prenominati et heredes eorumdem, reddendo nobis et heredibus nostris singulis annis predictum censum integre ad terminos supra annotatos, non obstantibus elemosimis seu redibitionibus vel redditibus aliquibus, si pro dictis domibus masuris et plateiis alicubi redderentur vel deberentur. Quod ut, etc. Actum Parisius anno Domini Mº CCº XXIXº, mense Mayo.

Pour citer l'acte :

« Acte 3418 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3418.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-07-08

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel