Scripta n° 4768

Numéro Scripta4768
Auteur(s)Rouen (official)
Bénéficiaire(s)Adam de Hugleville, « civis » de Rouen [particulier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1234, 6 mars
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Étienne le Caretier et Mathilde, sa femme, reconnaissent la vente qu’ils ont faite de 10 sous de rente à Adam de Hugleville, à prendre sur un tènement à Rouen.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° LXXXIX, p. 89-89..

Texte établi d’après a

Omnibus Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, officialis Rothomagensis, salutem in Domino. Noveritis quod constituti in jure coram nobis Stephanus Le Careter et Matildis, uxor ejus, recognoverunt se vendidisse Ade de Huglevilla, civi Rothomagensi, pro quatuor libris et quinque solidis turonensium de quibus tenuerunt se, coram nobis, pro paccatis, renunciantes exceptioni pecunie non numerate, decem solidos redditus usualis monete apud Rothomagum, percipiendos et habendos eidem Ade et ejus heredibus pacifice, ad festum Sancti Michaelis, in totali tenemento quod dicti Stephanus et Matildis dicebant se habere apud Sanctum Hilarium, inter terram Reneri Le Berchier, ex una parte, et terram Radulphi de Pavelleio, presbiteri Sancti Hilarii, ex altera, et inter terram Nicholai Malpin et terram Nicholai, sutoris, et perpetuo possidendos, et ad faciendum ex inde, salvo jure dominico, suam penitus voluntatem. Ita tamen quod licebit de cetero eidem Ade et ejus heredibus justiciam suam facere in totali predicto tenemento pro predicto redditu annuatim habendo, termino prenotato. Juraverunt insuper dicti Stephanus et Matildis, uxor ejus, tactis sacrosanctis ewangeliis, spontanea voluntate, coram nobis, quod in dicto redditu, ratione hereditagii, dotalicii, elemosine, vel aliqua alia ratione sibi modo competenti, per se vel per alium nichil de cetero reclamabunt, nec etiam dictum Adam et ejus heredes super prefato redditu aliquatenus molestabunt, set eis, pro posse suo, dictum redditum, in totali predicto tenemento guarantizabunt contra omnes, ita quod illum habeant et percipiant singulis annis termino superius nominato, liberum et quietum. In cujus rei testimonium, sigillum curie Rothomagensis, ad instanciam parcium, presenti scripto duximus apponendum.
Actum die lune ante Cineres, anno Domini Mº CCº tricesimo tercio, mense martio. Valete.

Pour citer l'acte :

« Acte 4768 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4768.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-01

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel