Scripta n° 218

Numéro Scripta218
Auteur(s)Robert [particulier]
Bénéficiaire(s)Chartres, Saint-Père (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation[1101-1112]
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Un certain Robert donne à Saint-Père de Chartres l’église de Chandai ainsi que divers biens ou droits lui appartenant. Cette donation fut ensuite contestée par le frère de Robert, Guillaume.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Guérard Benjamin, Cartulaire de l’abbaye de Saint-Père de Chartres, Paris, Crapelet (Collection de documents inédits sur l’histoire de France ; 1ère série. Histoire politique), 1840, 2 vol., t. 2, p. 534-536..

Dissertation critique

Datation

Datation proposée par B. Guérard.

Texte établi d’après a

… Hoc ergo presenti scripto tam presentium quam subsequentium noticia fidelium doceatur, quod ego, Robertus nomine, cum conjuge mea, pari assensu fratrum meorum Joscelini, Richerii, (et, quia tercius frater, Willelmus nomine, absens est, ego Robertus, senior eorum, do me ipsum pro assensu absentis Willelmi fidejussorem ;) dono sancto Petro ejusque monachis, in cenobio Carnotensi Deo famulantibus, pro redemptione animarum nostrarum, nostrique patris ac matris et parentum ; dono, inquam, ecclesiam de Cangeo, in veneratione beatissime Dei genitricis Marie edificatam, cum cimiterio, intus cum ornatu, exterius cum decima ad ipsam pertinente… Decimam quoque mei molendini, ibidem super flumen nomine Itun positi, cum piscatione ejusdem aque ; addito etiam prato, et, ante portam ecclesie, unum agripennum terre, et alibi terram unius mansi cum uno hospite. Concedo etiam lucum meum, usibus monachorum in eadem ecclesia Deo servientium, prout indiguerint, cum pasnagio proprii eorum gregis porcorum. Et, si quis militum meorum aliquid beneficii his addere voluerit, gaudenter annuo. Abbas igitur Carnotensis matertere mee sanctimoniali, Mahildi nomine, que predictam ecclesiam jure hereditario calumpniabatur, dedit, pro assensione, XXXV solidos nummorum ; et, uno quoque revertente anno, XXX solidos, dum ipsa superstes fuerit, persolvet. Ipsa autem calumpnie guerpum super altare sancti Petri misit per Robertum monachum, nepotem suum. Hanc legitimam donationem, si quis heredum meorum profanus presumat violare, his actoribus annuentibus corroboro, Gisleberto scilicet de Aquila, sub cujus dominio est eadem ecclesia, et Ebroicensi episcopo Gisleberto, in cujus diocesi est ipsa, ejusque archidiaconis Willelmo, Rogerio decano. Ad hujus igitur munimen donationis nomina testium ex utraque subtitulavimus parte. Ex mea parte : Richerius, frater meus ; Willelmus venator, Willelmus Guastinellus, Willelmus de Alneto, Galterius de Summeria, Gallinus de Sancto Audoeno, Vivianus prepositus ; Galterius, filius Richardi ; Garinus de Remalast ; Robertus, frater ejus ; Guferius pincerna, Ernaldus presbiter. Ex parte monachorum : Romorviler ; Robertus, filius Viviani ; Willelmus de Curtellis, Radulfus Erardi, Robertus de Truncheviler, Fulco de Hermentariis, Girardus Giroldi, Vitalis de Ponte, Amalguinus de Campilis.
« Huic quoque scedule annectendum est, quia, cum Robertus prefatam largitionem modis quibus poterat roboravit, Willelmus, frater ejus, in Anglia regalibus militans stipendiis, aberat. Unde, cum reversus fuisset, jam sublato humane conditionis sorte Roberto, cupiditatis ingluvie actus, donum quod frater ejus Robertus egerat, hic, calumpniam inferendo, nisus est cassare. Hujus itaque infestationis permotus molestia, ego Guillelmus, hujus loci abbas, statuto die placitandi et loco, scilicet ante Gislebertum de Aquila, assumptis mecum fratribus causarum discussioni utilioribus, ad justicie Willelmum executionem venire coegimus. Ipse vero, minime sibi recti conscius, sue cause diffidens, concordie fedus nobiscum iniit, et calumpnie quam in nos excitarat, sedata ejus famelica aviditate, C solidis quibus omnimode murmurationis occasio in ejus mente extirparetur, astante horum presentia testium, infestationem perpetuo terminavit. Richerii, fratris ejus ; Gisleberti de Aquila ; Julite, ejusdem matris, et Juliane, uxoris ipsius ; Gunferii dapiferi, Galterius de Reia ; Willelmi, filii ejus ; Roberti, filii Gerogii ; Galterii de Summeria, Gerogii de Summeria, Herberti. Ex nostra parte : Theardi de Angulis ; Fulcoii et Guiberti, filii Fulconis ; Willelmi de Fontenellibus, Pagani camerarii, Fulconis de Rueia, Gaufridi ; Benedicti, famuli de Ermentariis ; Roberti Mordentis Anserem.

Pour citer l'acte :

« Acte 218 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_218.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2005-02-09

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel