Scripta n° 2893

Numéro Scripta2893
Auteur(s)Jourdain du Hommet, Lisieux (évêque)
Bénéficiaire(s)Saint-Hymer, Saint-Hymer-en-Auge, dépendance Le Bec (prieuré)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1200
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Jourdain, évêque de Lisieux, confirme les donations faites au prieuré de Saint-Ymer et en particulier le patronage de la cure.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Bréard Charles, Cartulaires de Saint-Ymer en Auge et Bricquebec, publiés avec notices, Rouen-Paris, Lestringant-Picard, 1908, n° XVII, p. 24-25..

Dissertation critique

Datation

Datation proposée par Ch. Bréard.

Texte établi d’après a

Universis sanctæ Matris Ecclesiæ filiis ad quos præsens scriptum pervenerit, Jordanus, Dei gratia Lexoviensis episcopus, salutem in authore salutis. Noverit universitas vestra quod ea quæ a prædecessoribus nostris pie et laudabiliter novimus esse facta modis omnibus observare volumus et debemus. Cum igitur a bonæ memoriæ Arnulpho, prædecessore nostro, ecclesia sancti Ymerii Beccensi monasterio concessa fuerit, sicut in ipsius scripto authentico continetur et piæ recordationis Radulphus et Willelmus, Lexovienses episcopi, donum illud ratum habuerint et concesserint ut omnes fructus dictæ ecclesiæ sancti Ymerii post decessum Hugonis sacerdotis in usus prioris et monachorum ibidem Deo servientium convertantur ; nos ipsorum vestigiis inhærentes illud idem concedimus, cedente prædicto Hugone hoc sane defuncto ; quod prior qui pro tempore fuerit apud sanctum Ymerium pro voluntate sua et monachorum suorum præsbyterum qui curam plebis habiturus sit, nobis, vel successoribus nostris præsentet et curam animarum a nobis vel sucessoribus nostris episcopis Lexoviensibus recipiat. Et ad sustentationem suam, tam in blado a præsbytero quondam possesso, quam in omnibus obventionibus altaris et cimitarii tertiam recipiet portionem, nobisque et successoribus nostris de omnibus episcopalibus respondebit. Et quoniam Lexoviensem ecclesiam ab omni detrimento nos convenit observare, præbendam nostram quæ infra eandem parochiam esse dinoscitur, nobis integram, illabatamque (sic) cum omni jure suo in perpetuum manere censemus. Ne igitur abbas vel monachi Beccenses super hoc possint in posterum per aliquorum malitiam molestari, sæpe dictam ecclesiam sancti Ymerii cum omnibus pertinentiis suis, ipsis, et priori et monachis ibidem commorantibus, sicut scriptum est, integre et perpetuo confirmamus.

Pour citer l'acte :

« Acte 2893 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2893.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-11-28

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel