Scripta n° 1743

Numéro Scripta1743
Auteur(s)Richard, fils de Simon du Moulin [particulier]
Bénéficiaire(s)Richard Galensi [particulier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1267, avril
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Richard, fils de Simon du Moulin, vend et concède à Richard Galensi diverses redevances annuelles sur des terres au Mesnil-Herluin.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Deville Étienne, Cartulaire de l’église de la Sainte-Trinité de Beaumont-le-Roger, Paris, Champion, 1912, n° LXXXVI, p. 68-69..

Dissertation critique

Datation

Entre les 17-30 avril 1267 ou entre 1-7 avril 1268 (n. s.) : Pâques tombe le 17 avril en 1267 et le 8 avril en 1268.

Texte établi d’après a

Notum sit cunctis presentibus atque futuris, quod ego Ricardus, quondam filius Symonis de Molendino, vendidi et concessi Ricardo, dicto Galensi, pro suo servicio et pro quadraginta solidis de quibus michi satisfecit, quatuor solidos monete currentis annui redditus, quos Radulfus, dictus Caym, dum viveret ; et Alicia, tunc ejus uxor, soror mea, michi et Sibilie quondam matris mee, reddebant annuatim de tribus peciis terre, quas nos eisdem dedimus in maritagio quando contraxerunt ad invicem matrimonium, sitis apud Mesnillum Herluyni in feodo prioris et monachorum Sancte Trinitatis de Bellomonte Rogeri, reddendis scilicet, duos solidos ad festum Sancti Johannis Baptiste, et duos solidos ad festum sancti Remigii, dicto Ricardo Galensi vel suis heredibus, vel cuicunque dare vel elemosinare voluerit, per manus Guillelmi dicti Acolite, vel Alicie, nunc uxoris ejus, vel eorum heredum. Similiter vendidi et concessi dicto Ricardo Galensi sex solidos annui redditus in dicto feodo quod nunc teneo apud Mesnillum Herlouni de dictis priore et monachis, annuatim eidem vel suis heredibus, vel cuicunque dare vel helemosinare voluerit, ad natale Domini percipiendos ; et propter hoc dedit michi sexaginta solidos Turonenses. Hec omnia teneor contra omnes garantizare vel equivalenter excambiare, et presentem cartam sigillo meo confirmavi. Actum anno gratie Mº CCº LXº VIIº, mense Aprilis. Testibus hiis : Gilleberto et Roberto Lesgaleis ; Ingeranno de Martonia ; Rogero de Altrio ; Symone Tailleboiz, et pluribus aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 1743 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1743.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-23

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel