Scripta n° 113

Numéro Scripta113
Auteur(s)Mathilde, Caen, La Trinité (abbesse)
Bénéficiaire(s)Caen, La Trinité (abbaye)
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation[1083-1084]
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Achat de vignes à Argences et de dîmes à Vaux-sur-Seulles par l’abbesse Mathilde (1083-1084)

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Walmsley John, Charters and Custumals of the Abbey of Holy Trinity Caen, part 2 : The French Estates, Oxford, Oxford University Press (Records of Social and Economic History, New Series ; 22), 1994, Cartulary Documents, n° 4, p. 115-116..

Texte établi d’après a

De Vineis Argentiarum

Eo anno quo regina Matildis migravit á seculo, emit Matildis abbatissa in Argentiis apud fraxinum de Gisleberto bonum dimidium arpennum vineæ [pro] vi lib[ris] et x sol[idis] quos Bernardus posuit in manu uxoris illius de cuius hereditate fuerat, quod frater eiusdem mulieris concessit, et sui tres infantes. Huius emptionis sunt testes Tustinus sacerdos, predictus Bernardus, Fulcoudus Willelmus et filius eius Tustinus.
Eodem tempore vendidit Osbernus de Billeio predictæ abbatissæ unum arpennum et dimidium vineæ in territorio Argentiarum concessu fratris sui Hugonis atque Turoldi nepotis sui pro xv lib[ris]. Test’ Bernardi, Widelini, et aliorum hominum ipsius abbatissæ. Radulfus Bos vendidit eodem termino iam dicte abbatissæ i acrum terræ ad Caluiz pro xxxiii sol[idis]. Cuius rei sunt testes Ra[dulfus] fatuus infans, Odo de Sellis, Godefridus et Wimundus.
Ricilda filia Restoldi vendidit domine abbatisse unam virgam terræ ad Caluiz pro xii sol[idis]. Cuius rei testes sunt Godefridus, Wimundus, Godefridus de Herovivilla, Ricardus gener Grentonis.
Godefridus filius Alberiadis vendidit eidem abbatissæ dimidium acrum terræ in suo virgulto ad Caluiz pro xx sol[idis] et Matildis eius soror vendidit unum acrum terræ ad Caluiz pro xxx sol[idis] et alterum dono dedit Sanctæ Trinitati et abbatissæ pro beneficio orationum concessu Godefridi sui fratris, huius rei sunt testes Radulfus fatuus infans, Wimundus.
Ranulfus et Tustinus filii Godefridi de atrio Sancti Petri vendiderunt prenominate æcclesiæ unum acrum et dimidium terræ ad Caluiz pro iiiior lib[ris]. Cuius rei testes sunt Radulfus fatuus infans, Godefridus, Wimundus, Bernardus, Gislebertus de Calido Furno, et Hugo filius eius.
Geroldus de Castello et Inge’ uxor eius filia Godefridi iuvenis cuius allodium fuerat vendiderunt predicte abbatissæ dimidium acrum terræ in suo burgo pro xx sol[idis]. Cuius rei testes sunt Radulfus fatuus infans, Godefridus et Wimundus.
Amisus filius Ilberti de Oximis vendidit supradicte abbatisse unum arpennum vineæ apud Oximas pro vi lib[ris]. Huius rei sunt testes Tustinus haste vilani, Hugo de Calfur. Ex parte illius Robert[us] sacerdos de villa Barge et Ulricus.
Heroldus regis portarius concessit Sanctæ Trinitati et Mathili (sic) abbatissæ suam dominicam decimam et decimam suorum hominum qui habebant in villa quæ dicitur Vallis pro qua concessione ipsa abbatissa dedit ei iii lib[ras]. T’ Godefridi, Wimundi, Bernardi, Rogerii, Hugonis, et cuiusdam sui hominis.
Gislebertus filius Hunfridi vendidit unum acrum prati abbatisse ad Caluiz pro l sol[idis]. T’ Godefridi, Reinaldi capellani, Godefridi, Wimundi, Corsardi.
Hæc omnia superscripta empta sunt de nummis operis. T’ Adelise abbatissæ Witonie et Helvidis de Sancto Paulo et Roze quæ hanc peccuniam (sic) liberaverunt.

Pour citer l'acte :

« Acte 113 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_113.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2005-02-04

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel