Scripta n° 715

Numéro Scripta715
Auteur(s)Rouen (official)
Bénéficiaire(s)Guillaume de la Porte, Rouen (chanoine)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1233, septembre
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Remise faite par maître Adam, d’Eu, chanoine de Rouen, d’une rente de quarante sous, moyennant la somme de vingt livres tournois

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Laffleur de Kermaingant Pierre, Cartulaire de l’abbaye de Saint-Michel du Tréport (ordre de Saint-Benoît), Paris, Didot, 1880, n° CLVIII, p. 176..

Texte établi d’après a

Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis.., officialis Rothomagensis, salutem in Domino. Noveritis quod constitutus in jure coram nobis magister Adam de Augo, canonicus Rothomagensis, recognovit quod ipse haberet quadraginta solidos annui redditus in tenemento quod fuit Durandi le Machon, sito in parrochia Sancti Amandi apud Rothomagum, inter furnillum abbatisse Sancti Amandi, ex una parte, et terram que fuit uxoris Audini Anglici, ex altera, quod tenementum dominus Willelmus de Porta, canonicus Rothomagensis, emerat a dicto Durando et Lecia, uxore sua. Idem Adam concessit et omnino quietavit predicto Willelmo et heredibus suis predictos quadraginta solidos annui redditus, et quicquid juris habebat in predicto tenemento pro viginti libris turonensium, de quibus tenuit se coram nobis pro pagato, renuntians exceptioni pecunie non numerate, ita quod predictus Adam vel heredes sui in predicto redditu nichil de cetero poterunt reclamare, et hec bona fide firmiter promisit. In cujus rei testimonium, presenti scripto, ad instantiam partium, sigillum curie Rothomagensis duximus apponendum. Actum anno Domini Mº. CCº. XXXº. IIIº, mense septembri.

Pour citer l'acte :

« Acte 715 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_715.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-12

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel