Scripta n° 281

Numéro Scripta281
Auteur(s)Robert Picot, de Say [particulier]
Bénéficiaire(s)Sées, Saint-Martin (abbaye)
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation...1060...
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Robert de Say, dit Picot, en contrepartie de l’admission dans la communauté de Saint-Martin de Sées, de lui même, de son épouse et des ses enfants, donne à l’établissement un ensemble de biens énumérés par l’acte.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Piolin Paul, Sainte-marthe Denis de, Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, t. XI, Paris, Palmé, 1874, Instr. Eccl. Sag., n° III, col. 152-153..

Dissertation critique

Datation

La date est proposée par le Gallia Christiana.

Texte établi d’après a

Notum sit omnibus, quia dominus abbas Robertus faventibus omnibus fratribus cœnobii sancti Martini Sagii, in capitulo ejusdem cœnobii dedit Roberto de Sayo qui cognominabatur Ficot, et Adeloyæ uxori suæ, cum summa devotione petentibus, societatem et beneficium totius congregationis sicut uni monachorum ipsius cœnobii, et similiter Roberto atque Henrico filiis suis : ita quidem ut si aliquis illorum monachus unquam voluerit effici, efficietur in monasterio sancti Martini Sagiensis. Qui vero ex illis omnibus in seculari habitu morietur, in cimeterio sancti Martini, ut monachus per omnia susceptus sepelietur. Ipsi vero in eodem capitulo pro hac largissima concessione et pro animarum, tam suarum quam parentum suorum, perpetua salvatione dederunt et perpetuo concesserunt prædicto Sancto et fratribus suis ejusdem cœnobii monachis, ædificium matris Picot cum virgulto quod habebat juxta ecclesiam sanctæ Mariæ de Vrou, et decem acras terræ in parochia ejusdem ecclesiæ, et terram ad hortum unum sufficientem, quæ terra erat in pratis, et decimam duorum molendinorum, quorum unum est super Olnam, et alterum super Uram ; dederunt etiam prata totius insulæ de Atheis, et unam piscatoriam quæ dicitur de Louis, et unam acram prati in pratis de Juvigneio, et duas acras terræ in ipsa villula, cum medietate ecclesiæ ipsius villulæ quæ erat de dote Adeloyæ uxoris suæ, et cum his datis de propriis rebus concesserunt quod Osmelinus de Sayo dedit sancto Martino in eodem capitulo et eodem die, tertiam partem totius ecclesiæ de Sayo in omnibus reditibus altaris et decima cum duabus acris terræ ; et ipse Osmelinus et uxor ejus Avitia, et omnes antecessores sui recepti sunt in prædicti monasterii fraterna societate. Hoc totum viderunt et audierunt Guaschelinus de Vrou, et Robertus filius Garini Pillepot, et Radulphus presbyter de Vrou ; cum his quoque concesserunt ecclesias de Vrou cum decimis, et quatuor acris terræ et dimidia cum terra sacerdotis, quod totum dederat Osmelinus qui cognominabatur Avenellus, sancto Martino, pro salute animæ suæ et antecessorum suorum : concesserunt etiam quod Gaufredus filius Oderelli dederat sancto Martino quicquid decimæ habebat in parochia de Vrou, pro qua tamen datione habuit ipse Gaufredus cum beneficio concesso monasterii triginta solidos Cenomannenses ; adhuc quoque concesserunt quod Guaschelinus de Vrou dederat S. Martino quicquid decimæ habebat in parochia de Vrou et de Sayo, nihil sibi reservans, cum duabus acris terræ ; et pro hac donatione cum concesso monasterii beneficio habuit quatuordecim solid. Cenomannenses et unum pullum equorum pro decem et octo solidis Cenomannensibus, teste ipso, et Radulpho presbytero, et fratre ejusdem Roberti, et Christiano de Furcis etiam concedentibus : dedit Hugo de Juvigneyo sancto Martino medietatem ipsius ecclesiæ, cujus alteram medietatem nos habemus de dono Picot et uxoris ejus Adeloyæ, et unam acram prati pro concesso sibi beneficio monasterii, cum viginti solidis census. Signum Rogerii comitis, signum Picot, signum Roberti filii ejus, signum Henrici filii Picot, signum Adeloyæ uxoris Picot, signum Ricardi capellani.

Pour citer l'acte :

« Acte 281 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_281.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2005-02-10

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel