Scripta n° 1144

Numéro Scripta1144
Auteur(s)Pierre le Bouvier [particulier]
Bénéficiaire(s)Bayeux, Notre-Dame (cathédrale)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1243
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Pierre dit Le Bouvier donne au chapitre de Bayeux un tenement et quelques morceaux de terre à Ver pour l’obit de Guillaume de Bazenville dont les exécuteurs testamentaires lui donnent 6 livres et 10 sous tournois.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Bourrienne Valentin (Abbé), Antiquus cartularius ecclesiæ Baiocensis (Livre noir), Rouen-Paris, Lestringant-Picard (Société de l’histoire de Normandie), 1902-1903, 2 vol., n° CCCLIV, t. 2, p. 74-75..

Texte établi d’après a

Sciant omnes præsentes et futuri quod ego Petrus dictus Bouvarius reddidi et omnino dimisi capitulo Baiocensi omne tenementum quod de eis tenebam apud Ver, de quo eis reddebam annuatim sex quartarios frumenti, ad mensuram de Ver, quod tenementum situm est in territorio de Ver, videlicet in Valle ; dimidiam acram terræ, sitam inter terram uxoris Johannis Talevaz ex una parte, et terram quæ fuit Ossannæ, uxoris Ricardi Adæ, ex altera ; et dimidiam acram, et dimidiam virgatam desuper clausum domini Johannis de Ver, militis, in via de Mevana, juxta terram filiæ Tustini Trahant ; et medietatem virgatæ, et dimidiam virgatæ apud Capud Bovis, in via de Mevana, juxta terram Evrardi Siloel ; et unam virgatam sitam apud Lapreel, juxta terram Willelmi Letruetoor, quam virgatam tenet Henricus dictus Maleherbe ; sine aliqua reclamatione mei vel hæredum meorum in dicto tenemento de cetero facienda. Pro hac autem dimissione, a me et meis hæredibus fideliter observanda, magister Ranulfus de Martreigneio, canonicus Baiocensis, et Ægydius, presbiter et vicarius ejusdem ecclesiæ, executores testamenti Willelmi de Basenvilla, quondam vicarii ejusdem ecclesiæ, dederunt mihi de bonis ejusdem defuncti sex libras et decem solidos Turonenses. Quod ut firmum et stabile permaneat in posterum, præsens scriptum sigilli mei munimine roboravi. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo tercio.

Pour citer l'acte :

« Acte 1144 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1144.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-17

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel