Scripta n° 5362

Numéro Scripta5362
Auteur(s)Richard Picot, fils de Jean Picot [chevalier]
Bénéficiaire(s)Coutances (chanoine)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1257, 20 juin
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Richard Picot, fils de Jean Picot, chevalier, vend à maître Nicolas des Marais, chanoine de Coutances, pour quarante-quatre livres tournois un fief à Houesville, qu’il tient de son oncle Guillaume de Magneville, chevalier. Il vend ce fief avec les rentes et les hommages dus par les tenanciers.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Fontanel Julie, Le cartulaire du chapitre cathédral de Coutances, Saint-Lô, Archives départementales de la Manche (Sources inédites sur l’histoire du département de la Manche ; 1), 2003, n° 113, p. 238-239..

Texte établi d’après a

Notum sit omnibus, tam presentibus quam futuris, ad quos presens scriptum pervenerit quod ego, Ricardus Picot, filius Johannis Picot militis, concessi et vendidi magistro Nicolao de Mariscis, canonico Constantiensi, pro quadraginta quatuor libris tur., de quibus michi penitus satisfecit, totum tenementum illud quod habebam et tenebam feodaliter apud Hoyvillam et ad me devenerat ex donatione Guillelmi de Magnavilla militis, avunculi mei, cum homagio tenentium feodum supradictum ; de quo tenemento michi reddebant annuatim Thomas de Pomerio sexdecim quarteria frumenti ad mensuram dicte ville, duos panes de tur., duas gallinas ad Natale et viginti ova ad Pascha ; Radulphus le Franceiz quindecim solidos tur. ad festum sancti Johannis Baptiste, quatuor panes quemlibet de tribus denariis et quatuor capones ad Natale et viginti ova ad Pascha ; et Labunete, filia Guillelmi de Meisguerpin, duos denarios in die Pasche ; tenendum et habendum dicto magistro Nicholao et heredibus ejus, seu cuicumque donare vel assignare voluerit, cum omnibus juribus, eschaantiis et libertatibus et rebus omnibus qui exinde ad me vel heredes meos pertinebant et poterant pertinere, libere, pacifice et quiete, sine reclamatione mei vel heredum meorum, salvo jure domini capitalis. Hanc autem venditionem tenemur ego et heredes mei dicto magistro Nichoalo et heredibus suis seu quibuscumque successoribus garantizare contra omnes, vel de proprio hereditagio nostro valore ad valorem excambiare. In cujus rei testimonium, presens scriptum sigilli mei munimine roboravi. Datum anno Domini M° CC° quinquagesimo septimo, die mercurii proxima ante festum sancti Johannis Baptiste.

Pour citer l'acte :

« Acte 5362 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_5362.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2010-01-24

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel