Scripta n° 4790

Numéro Scripta4790
Auteur(s)Robert Louvet [particulier]
Bénéficiaire(s)Pont-de-l’Arche, Notre-Dame de Bonport (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1236, mai
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Robert Louvet donne au portier de Bonport 7 sous de rente sur la terre de Cléon.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CXI, p. 109..

Texte établi d’après a

Noverint universi, tam presentes quam futuri, quod ego Robertus Lovet de Becquet, assensu et voluntate Beatricis, uxoris mee, et Roberti filii mei, et omnium heredum meorum, dedi in puram et perpetuam elemosinam, pro salute anime mee et omnium amicorum meorum, portario abbatie Beate Marie de Bono Portu septem solidos monete currentis, annui redditus, percipiendos singulis annis in festo Sancti Michaelis, per manus istorum hominum quorum nomina inferius sunt annotata, videlicet: per manus Hermenfroidi Gaverent, sex solidos, et per manus Guillelmi Guion, duodecim denarios, super terram quam dicti homines tenebant de me apud Cleon. Et licebit dicto portario plenariam exercere justiciam, tam super dictos homines et eorumdem successores, quam super terram, sicuti facere solebam, nisi predictus redditus integre et plenarie eidem, ad prefixum terminum, fuerit persolutus. Ego autem predictus Robertus Louvet et mei heredes tenemur predictam elemosinam jamdicto portario contra omnes defendere et garantizare. In hujus rei testimonium, presentem cartam sigilli mei munimine confirmavi.
Actum anno Domini Mº CCº tricesimo sexto, mense maii.

Pour citer l'acte :

« Acte 4790 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4790.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-01

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel