Scripta n° 5853

Numéro Scripta5853
Auteur(s)Renold [particulier]
Bénéficiaire(s)La Vieille-Lyre, Notre-Dame de Lyre (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1214
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Renold donne aux moines de Notre-Dame de Lyre trois champs sis dans la paroisse de Champ-Dominel. Le chevalier Étienne des Essarts, seigenur de Jarier, confirme cette donation.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Passy Louis, Mémoires et notes de M. Auguste Le Prévost pour servir à l’histoire du département de l’Eure, Évreux, Hérissey, 1869, t. 3, p. 382-383..

Texte établi d’après a

Sciant omnes presentes et futuri, quod ego Renoldus dedi et concessi Deo et ecclesiæ Beatæ Mariæ de Lyra et monachis ibidem Deo servientibus tres campos sitos in parrochia de Campodominel, quorum duo jacent in valle, et tertius apud Rayclet, tenendos et possidendos a dictis monachis, in puram et perpetuam eleemosinam libere et quiete. Si vero Eremburgis, uxor mea, post meum obitum, in dictis campis aliquid nomine dotis reclamat, heredes mei tenebuntur pro eo quod ei nomine dotis in dictis campis accidere poterat, alibi dotem assignare competenter ; et quidquid contingat de dote supra dicta sive de alio casu, ego et heredes mei tenemur predictos campos predictis monachis bona fide garentisare et acquitare de omnibus servitiis et exactionibus in omnibus rebus erga dominum de Jarieto et erga omnes dominos superiores. Et ad omnia supradicta fideliter et firmiter tenenda et conservanda ego et Eremburgis, uxor mea, super sacrosancta juravimus spontanea voluntate, et ad majorem securitatem, ad instanciam nostram, fecimus presenti carte cum sigillo meo sigillum curiæ Ebroicensis apponi. Et ego Guillelmus, prepositus [de] Jarieto, ad quem pertinet primogenitura dicti feodi, concessi dictam eleemosinationem et sigillo meo presentem cartam confirmavi. Et ego Stephanus de Essartis, miles et dominus Jarieti, hanc eleemosinationem, eo modo quod supradicta est, plenarie et bona fide concessi, quia in dictis campis nec redditum, nec servitium nec justiciam habeam, ideo presentem cartam sigillo meo confirmavi. Anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo decimo quarto.

Pour citer l'acte :

« Acte 5853 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_5853.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2010-04-14

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel