Scripta n° 3294

Numéro Scripta3294
Auteur(s)Robert III de Beaumont, Leicester (comte)
Bénéficiaire(s)La Vieille-Lyre, Notre-Dame de Lyre (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation...1190...
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Robert, comte de Leicester, confirme la dîme de tous les revenus ainsi que les autres biens que les moines de Lyre ont et doivent avoir dans la forêt de Breteuil.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 21, p. 7..

Texte établi d’après a

Robertus, Comes Leircestrie, omnibus ad quos presens scriptum pervenerit, salutem. Sciatis quod antequam arriperem iter peregrinationis mee apud Jerosolimam, inquisivi per milites, servientes, forestarios, que jura et quas libertates monachi de Lyra habent et debent habere in foresta de Britholio, et recognitum fuit coram me quod predicti monachi habent et debent habere decimam de omnibus exitibus foreste in omnibus rebus, et quod debent habere de foresta ad ignem suum in abbacia et ad furnum suum in villa quantum necesse fuerit, sine liberatione, et ad domos suas et molendina et ad cetera edificia sua quantum necesse fuerit, sed hoc per visum et liberationem baillivi foreste ; possunt tamen capere sine liberatione quicquid ceciderit per ventum. Recognitum etiam fuit quod servientes ipsorum monachorum nunquam visi sunt facere legem vel dare amendam, quicquid caperent in foresta ad opus ipsorum monachorum, nec ipsi monachi pro eis. Preterea recognitum fuit quod debent habere per liberationem duas fagos contra Natale ad faciendos alveos, et unam tiliam contra pascha floridum ad faciendas gattas ad mandatum cene, et quod debent habere pasturam animalibus et porcis suis per totam forestam, et porcos suos quietos de pasnagio. Recognitum, etiam fuit quod debent habere tres bigros in foresta et unum tornatorem liberum et quietum, et quod debent habere unum cervum in vigilia Assumptionis Beate Marie et advocationem omnium heremitagiorum foreste. Ego autem pro amore Dei omnes predictas libertates ipsis monachis concedo et confirmo. Hiis testibus : Petronilla comitissa, Anketillo Mallore, Willelmo de campania, Rogero de Hume, Willelmo de Bermecort, Nicholao de Gloz et multis aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 3294 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3294.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-06-20

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel