Scripta n° 2985

Numéro Scripta2985
Auteur(s)Henri Ier Beauclerc, Angleterre (roi)
Bénéficiaire(s)Saint-Évroult-Notre-Dame-du-Bois, Notre-Dame (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1113
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Charte d’Henri Ier en faveur de Saint-Évroult.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Le Prévost Auguste, Orderici Vitalis angligenae, coenobii uticensis monachi, historiae ecclesiasticae libri tredecim, Paris, J. Renouard et Socios (Société de l’histoire de France), 1838-1855, 5 vol., t. 5, Appendix, n° VIII, p. 196-199..

Texte établi d’après a

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Henricus, Dei gratia rex Anglorum et Normannorum dux atque Cenomannensium princeps, fidelibus omnibus, pacem et salutem. Scriptura referente illud proverbium cognoscimus : « Decet regem discernere legem », et : « Cui plus committitur, plus ab eo exigetur », et illud : « Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei », et : « Reddet Deus unicuique juxta opera sua ». Igitur talia preconia et alia quam plurima que divina pagina refert contuens, hedinamque societatem precavens ac ovino cetui in dextris posito admisceri concupiscens, pro anima mea meorumque predecessorum, concedo abbatie sancti Ebrulfi ac monachis suis omnia ista hac presenti scedula subscripta a quibuscumque habebat, et precipio quatinus ex istis subscriptis quibus nunc saisata est nullus aliquid surripiat nec inde sit placitum nisi in mea curia. Que autem concedo hec sunt : De elemosina Willelmi de Brictolio decem libre dunensium per annum, quas Eustachius filius ejusdem Willelmi concessit. . . . . . . . . ; ecclesia sancte Marie de Boenmolin cum tota decima ejusdem ville ac terra eidem ecclesie pertinente ; ecclesia sancti Laurencii cum terra ad unam carrucam ; ecclesia sancte Columbe cum universa decima parrochie ; ecclesia sancte Waldeburgis cum tota decima ; ad Parvam Albam terra ad unam carrucam cum parte decime ; ad Coldrealx terra ad sex boves ; ad Ferrariam Hugonis de Aspris due partes decime ; ecclesia sancte Marie de Alba cum omni decima ejusdem ville atque terra eidem ecclesie pertinente ac decima unius molendini ; ecclesia sancti Martini de Merula cum omni decima ejusdem ville atque terra ad quatuor boves et in cimiterio duo hospites ; ad Olleriam terra ad unam carrucam ; ecclesia sancti Martini de Scamis cum sua decima et decem acris terre ; ecclesia sancte Marie de Tellol cum omni decima et uno hospite et decima molendini ; ecclesia sancte Trinitatis de Maisnil Vicecomitis cum LXa acris terre et una acra de prato atque decima molendini de Fossa ; ad Crosillas XXXXa IIIIor acre terre de feodo Rogerii de Barla ; ecclesia sancte Marie de Tolcheta cum omni decima parrochie ; ecclesia de Meis David cum tota decima et cum capella sancte Marie de Tyrum ; ecclesia sancte Eugenie cum omni decima et cum terra eidem ecclesie pertinente ; ad Baillol terra ad unam carrucam cum omni decima de molendinis et de pasnagio atque herbagio domini ejusdem ville ; ecclesia sancti Martini de Naialfa, quarta parte excepta de altari et decimis, et XIIII acre terre ; ecclesia sancti Gervasii de Catefavereli cum dimidia decima ; ecclesia sancti Martini de Grentemesnil cum omni decima et terra sacerdotis et VII acre alie de terra atque decima de Murcench ; ad Albe villam quedam pars decime ; ad Gandrelogias quedam pars decime ; ecclesia sancti Gervasii de Prunerio cum omni decima et terra eidem ecclesie pertinente ; ecclesia sancti Petri de Dambleinvilla cum cimiterio et omni decima atque decima dimidii molendini ejusdem ville ; ecclesia sancti Vigoris de Louvenio cum omni decima ejusdem ville atque terra clericorum ; ecclesia sancti Petri de Tharentana cum omni decima ; ecclesia sancti Martini de Estolvi cum omni decima et decima molendini ejusdem ville ; ad Poppevillam XXti solidi de uno rustico ; ad Rouvillam decima de VIItem allodiis ; ad Sanctum Nicholaum de Essartis decima de dominio domini de Vque bordariis unaque acra terre ; ad Ermentruvillam hospes quidam ; ad Sottevillam IIe acre prati ; ad Cavilletum IIIes acre prati ; ad la Ferte decima de omnibus redditibus domini, id est de molendinis et de theloneis atque censis et de nemore suo, atque porcis nostris pastio quieta ; ad Marnefaium decima de omni feudo Willelmi Alis et due acre terre, de duobus molendinis Walteri Sublel tria sextaria decime, de molendino Roberti de Plesseiz tria sextaria decime, atque decima de sua parte nemoris de la Ferte ; de molendino Rogerii de Gloz recta decima quod apud Uncinx situm est ; de molendino de Fossa quod est super Carenthenam unum sextarium frumenti de decima ; de molendino Crispini de Barla recta decima ; de Novo Mercato medietas ecclesie sancti Petri et omnium rerum ad eam pertinentium ; ecclesia de Garleinvilla cum omni decima et terra ad duas carrucas cum hospitibus ibi manentibus ; de molendinis de Jort domini Monti Pinchonis et de molendino de Burtevent recta decima ; ecclesia sancti Martini desuper aquam que Via dicitur cum omni decima ac terra presbiteri et sex acre terre de feudo Belli Altaris ; a Poili super Arvam decima quam tenuit Ernaldus de Bois ; decima de Mainil Rainardi ; ad Pontem Erchenfredi decima de feudo Gileberti filii Turoldi, et decima molendini Ernaldi de Ha... ; ad Vuaravillam X saline ; ecclesia sancti Martini de Balquenchai cum tota decima ejusdem ville ; ecclesia sancti Andree de Eschalfou cum omni decima ac terra eidem ecclesie pertinente ; ad Tiliam terra ad duas carrucas ; et ecclesia sancti Martini desuper Wael cum hoc quod eidem ecclesie pertinet ; ad Fontanias in Obsimine due garbe de allodio Rodulfi Baseth et de fisco ejusdem Baseth ; due de prato acre apud Louvenium atque in eodem Lovenio decima unius molendini ; ad Jascherai XLa Vque acre terre ; ecclesia de Sappo Ferraria cum omni decima etiam de cortillagiis, et decima thelonei et molendini quod est apud Novillam et tocius redditus Sappo pertinentis ; furnus autem de Sappo ex toto atque terra ecclesie ipsius Sappi pertinens ; omnes ecclesie de Ponte Erchenfridi cum omni decima et decima de theloneo et de molendinis ipsius ville ; ad Bernerias quedam pars decime ; ecclesia de Od cum omni decima ejusdem ville et terra ad unam carrucam et decima molendini ejusdem ville et aliquot hospites ; ecclesia de Duit Ertu cum decima et tota ipsa villa ; ad Barou unum modium annone ; ad Radon ecclesiam ejusdem ville cum tota decima ; ad Vernucias medietatem molendinorum et quemdam boscum qui vocatur Landella ; ecclesia sancti Petri de Noron cum omnibus rebus quibus modo saisiata est.
Hanc autem donationis cartulam ego H. rex scribi feci anno quo comes Andegavensis mecum pacem fecit et Cenomannum de me, meus homo factus, recepit, et confirmavi atque confirmo in turre Rothomagensi, presentibus istis quorum nomina et signa subter scripta. Signum regis Henrici. Signum Goiffredi Rothomagensis archiepiscopi. Signum comitis de Mellent. Signum Nigelli de Albineio. Signum comitis Ricardi. Signum Huelli de Ivreio. Signum Willelmi Pevrelli. Signum Willelmi de Sai. Signum Rogerii de Tieboudivilla. Signum Willelmi de la Lunda. Signum Walteri de Vernone. Signum Rodberti filii Anchetilli. Signum Willelmi filii ejus. Signum Patricii de Chaorcis. Signum Rodberti filii regis. Signum Willelmi Bigot.

Pour citer l'acte :

« Acte 2985 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2985.html [consulté le 21/11/2024].

Création de la fiche

2007-12-19

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel