Scripta n° 2013

Numéro Scripta2013
Auteur(s)Gautier de Coutances, Rouen (archevêque)
Bénéficiaire(s)Rouen (chapitre cathédral)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1197, 16 octobre
Lieu d'émissionRouen
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Gautier, archevêque de Rouen, et le chapitre de la cathédrale, approuvent le traité d’échange fait entre l’archevêque et le roi d’Angleterre.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Bonnin Théodose, Cartulaire de Louviers, Évreux, Hérissey, 1870-1873, 6 vol., t. 1, n° LXXIII, p. 107-109..

Texte établi d’après a

Universis sacrosancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint, W[alterus], Dei gratia, Rothomagensis ecclesie archiepiscopus, et ejusdem ecclesie capitulum, salutem in vero Salutari.
Liquet ex utriusque testamenti pagina regnum et sacerdotum alterna dilectione mutuo consilio et auxilio debito sibi esse conjuncta, unde et tribus Levi a tribu Jude recedentibus ab ea decem tribubus non recessit. Porro hostilitate crescente in Normannia decrevit tum in honore tum in redditibus mater nostra Rothomagensis ecclesia. Tacti igitur dolore cordis intrinsecus eo quod egredietur a facie Sion omnis decor ejus, regnumque a sacerdotio dissideret concupiscentes concupivimus que ad pacem essent Jerusalem et regni, volentes et summo opere affectantes consulere indempnitati domini nostri R[icardi], illustris regis Anglorum, et honori Rothomagensis ecclesie mamillis regum ablactare, habentes igitur respectum tum ad domini regis tum ecclesie pacem, honorem et commodum, fecimus permutationem [inter] dominum regem, ex una parte, et Rothomagensem ecclesiam et nos, ex altera parte, de manerio de Andely in hac forma :
Scilicet quod nos, de conscientia et voluntate domini pape Celestini tercii, et de assensu episcoporum et cleri ejusdem archiepiscopatus, concessimus et in perpetuum quietum clamavimus domino regi et heredibus suis predictum manerium de Andeleio, cum novo Castello de Rupe et cum foresta et cum omnibus aliis pertinenciis et libertatibus suis, exceptis ecclesiis et prebendis et feodis militum, et excepto manerio de Fraxinis cum pertinentiis suis, que omnia ecclesie Rothomagensi et nobis et successoribus nostris retinuimus cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis, et cum omni integritate sua in perpetuum. Ita quod tam milites quam clerici et omnes homines, tam de feodo militum quam de prebendis, sequentur molendina de Andeli sicut consueverunt et debent et moltura erit regis. Archiepiscopus autem et homines sui de Fraxinis molent [ubi] idem archiepiscopus volet, et si voluerint molere apud Andeleium, dabunt molturas suas sicut alii ibidem molentes.
In escambium autem predicti manerii de Andeleio cum pertinentiis, concessit idem dominus rex [et] inperpetuum quieta clamavit ecclesie Rothomagensi et nobis et successoribus nostris omnia molendina que habebat Rothomagi, quando hec permutatio facta fuit, integre cum omni moltura et sequela sua, sine aliquo retinemento eorum que ad molendina pertinent vel ad molturam, et cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus quas solent et debent habere. Nec alicui alii licebit molendinum facere ibidem ad detrimentum predictorum molendinorum, et debemus solvere elemosinas antiquitus statutas de eisdem molendinis.
Concessit etiam nobis idem dominus rex villam de Dieppa et villam de Boteillis, cum omnibus pertinentiis et libertatibus et liberis consuetudinibus suis, exceptis elemosinis constitutis in manerio de Dieppa a domino rege et antecessoribus suis, quarum summa est trecente et septuaginta due libre Andegavensium, que debent solvi per manum nostram et successorum nostrorum hiis quibus assignate sunt.
Concessit etiam nobis manerium de Loviers cum omnibus pertinentiis et libertatibus et liberis consuetudinibus suis, cum ministerio de Loviers, salvis ad opus ejusdem domini regis venatione sua et destructione foreste, ita tamen quod non sit in rewardo.
Concessit etiam nobis totam forestam de Aliermont cum feris et omnibus aliis pertinentiis et libertatibus suis, sicut eam habuit.
Hec autem omnia in escambium predicti manerii de Andely cum predictis pertinentiis data, habebimus ecclesia Rothomagensis et nos et successores nostri in perpetuum cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis, sicut predictum est. Homines autem nostri de prefato escambio habebunt omnes libertates et liberas consuetudines quas habuerunt homines de Andely dum manerium illud esset in manu nostra.
Hec etiam omnia que nos in hoc escambio recepimus, warantizabit dominus rex et heredes sui ecclesie Rothomagensi et nobis et successoribus nostris in perpetuum contra omnes homines, ita quod si aliquis escambium aliquid esset recepturus pro aliquo predictorum que nos hic recipimus, dominus rex cel heredes sui facient illud escambium et ecclesia Rothomagensis hec predicta inperpetuum pacifice possidebit.
Dominus autem rex, quantum rex potest, excommunicavit et concessit quod incurrat indignationem omnipotentis Dei quicumque contra hoc factum venerit.
Testibus hiis : H[uberto]. Cantuariensi archiepiscopo ; J. Wigorniensi ; H. Covintrensi ; S. Batoniensi ; H. Baiocensi ; G. Ebroicensi ; L. Sagiensi ; W. Lexoviensi ; W. Constansi, episcopis ; W. Abricensi electo ; R. Sancte Trinitatis de Monte Rothomagi ; R. Sancti Wandregisili ; V. Sancti Georgii ; A. Ulterioris Portus ; O. de Pratellis ; ..... de Augo ; ..... de Cornevilla, abbatibus ; J., comite Moretonii ; O., comite Pictavensi ; B., Albemarlie ; R., comite Augi ; W., Marescallo, comite Estreguilla ; W. filio Radulfi, tunc senescallo Normannie ; Roberto de Torneham, tunc senescallo Andegavie ; W. de Humez, constabulario ; Hugone Brun ; G. de Lezignan ; W. de Rupibus ; Radulfo, camerario Tankarville ; W. Martel ; Radulfo Tesson ; G. de Sai ; G. filio Reinfredi ; Roberto de Harecort et pluribus aliis.
Anno ab incarnatione Domini Mº Cº LXXXXº VIIº, apud Rothomagum, xvj. die octobris.

Pour citer l'acte :

« Acte 2013 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2013.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-04-13

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel