Scripta n° 9489

Numéro Scripta9489
Auteur(s)Hugues d’Amiens, Rouen (archevêque)
Bénéficiaire(s)Osmund, Beaubec-la-Rosière, Notre-Dame et Saint-Laurent de Beaubec (abbé)
Bénéficiaire(s)Beaubec-la-Rosière, Notre-Dame et Saint-Laurent de Beaubec (abbaye)
Genre d'actelettre
Authenticiténon suspect
Datation1142
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Confirmation générale des biens de l’abbaye de Beaubec par Hugues, archevêque de Rouen.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Waldman Thomas G., Hugh ’of Amiens’, Archbishop of Rouen (1130-1164), PhD Thesis, Oxford, Faculty of Modern History, 1970, 648 p. (dactyl.), Appendix : The Acta of Hugh ’of Amiens’, n° 8..

Texte d’après a

Hugo Dei gratia Rothomagensis archiepiscopus karissimis filiis suis Osmundo abbati ceterisque fratribus apud Belbech constitutis tam presentibus quam futuris in perpetuum. Sancta mater aecclesia spiritu discretionis et gratiae plena obedientes filios diligit et exaltat, et quanto ferventiores in religione conspicit, tanto eos carius amplecti et honorare consuevit. Quoniam igitur blandimentis seculi renuntiastis, et curas eius contempnentes, secretiorem vitam eligistis, quieti vestrae providentes, statuimus vos tanquam filios karissimos intra sancte Rothomagensis ecclesiae gremium, familiares et domesticos retinere et plenitudine gratie sue efficatius corroborare. Et terram vestram, quam pie reliquistis, ab hominibus mundi nullo modo perturbari vel inquietari debeatis. Iustis siquidem postulationibus vestris assensum prebentes, concedimus vobis aecclesiam in qua, Deo auctore, congregati estis, ut in ea Deo perpetualiter serveatis et ibidem deinceps ibidem sanctorum munera promereatis. Veruntamen decimam de terris quas laboratis sicut protenditur a ponte Everaddi usque ad Rosariam, quam sacerdos de Bolbec nobis reddidit, vobis concedimus, cum decimis etiam terrarum vestrarum quas habetis apud Fisceium et ad Antiles et in foresta Leonum, loco qui dicitur Lemeisnilboschet. Decimam insuper illius terrae quam Hugo de Houcort vobis donavit, et nos concedimus adicientes decimas animalium vestrorum et omnium que ad usus vestros pertinent, quae solent decimari, vobis denuo quiete possideri. Ceterum terram quam Willelmus de Fiscanno vobis donavit sicut vadit a ponte Everaddi et a via quae de Belbecco ad Rosariam ducit usque ad pontem Rosarie, et usque ad rivum dividentem forestam Hugonis de Gornaio et forestam predicti Willelmi, rursumque ab ipso ponte Everaddi sicut rivulus dividit prata de Lintuit versus montem usque ad essartum Everaddi totum nemus sicut intersigna inibi demonstrant per calidum fontem usque ad vivarium monachorum, et ex alia parte supradicte vie sicuti rivulus pontis Everaddi in vivarium ipsius Willelmi labitur, totam terram usque ad alium torrentum qui ex latere eandem terram determinat, et ultra vivarium culturam de rubetis cum pratis, terramque de Fisceio cum pratis, et terram de pleisseio Germundi cum nemore, et in redditu molendinorum suorum de Fiscanno decem milia allectium vobis similiter habenda confirmamus. Porro nemus quod Hugo de Gornaio vobis donavit in qua abbatia vestra fundata est, usque ad magnam forestam sicut via, quae ad Rosariam vadit, ipsam forestam dividit usque ad vallem contra fossatam monachorum. Terram quoque quam prefatus Willelmus vobis dedit in Anglia apud Chenebrotonam, quam Robertus Gloecestrie consul de cuius feodo erat, vobis concessit. Sed et terram quam Hugo, sacerdos de Belbecco, et Laurentius et Hugo Bare et Radulfus parentes vobis dederunt apud Belbeccum. Terram vero quam Hugo, Petrus, Robertus, fratres de allagio vobis dederunt apud Antilos, assensu et consilio Hugonis de Gornaio de cuius feodo ipsa terra est. Veruntamen terram quam apud eundem locum vobis dedit Ursus Reignen (sic) assensu predicti Hugonis de Gornaio. Preterea terram quam Robertus de Alneto vobis dedit in eodem loco assensu et concessione ipsius Hugonis de Gornaio. Insuper terram videlicet duas carrucatas terrae quam vobis dederunt Willelmus Bennengel et Willelmus filius eius apud Pierrement assensu predicti Hugonis. Siquidem terram videlicet viginti acras quam Havisa de Hoencurt vobis dedit concessione Hugonis filii sui, et quod calumpniabatur in duabus carrucatis predicte terre de Pierrement similiter vobis concessit. Item terram quam Radulfus de Chaisneto et Hugo de Bovellis vobis dederunt que est citra fossata vestra. Terram quoque quam Robertus Gambard dedit vobis apud Tresforet. Apud Rosariam etiam quoddam pratum quod Radulfus Crespin dedit vobis concessione Hugonis Talebot domini sui. Quinetiam domum quam Rogerius Faber vobis dedit apud Rothomagum ad pontem Sancti Andreae quam donationem Robertus Leecestrie consul, ad cuius feodum domus ipsa pertinebat, concessit, sed et censum et omnia que ibi prius habebat vobis similiter donavit. Porro unam carrucatam terrae quam vobis rex Stephanus dedit in foresta sua Leonum, loco, qui dicitur Lemeisnilboschet et pasturam animalibus vestris et omnia aisiamenta in ipsa foresta. Terram quoque quam Hugo de Malchenceio dedit vobis, videlicet unam carrucatam apud Sidevillam et alteram terram iuxta montem Malchanceii concessu et assensu heredum suorum. Item terram quam Willelmus Calebran vobis dedit apud Malchanceium assensu et concessione domini sui, videlicet Willelmi de Pormort. Terram insuper quam Hugo de Chaisneto et Radulfus Bordun et Matheus filius eius vobis dederunt apud Roncerolas, sed et terram quam Warmundus de Sancto Sergio et Gillebertus de Cantecoc et Robertus de Fisceio. Terram autem quam Walterus de Nova Villa vobis dedit apud Belbec, et terram quam Hugo de Hosdench et Walterus de Loosa et Hugo Porcus vobis similiter dederunt cum particibus suis apud Collenneias. Porro quecumque possessiones aut bona ad aecclesiam vestramvel ad vos iuste et canonice pertinere noscuntur, vel in futurum liberalitate regum, largitione principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis, prestante Domino, poteritis adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant, et nostra metropolitana auctoritate corroborata consistant. Nulli ergo hominum fas sit aecclesiam vestram aut vos in aliquo temere perturbare, aut possessiones vestras auferre, vel ablata retinere, minuere, seu aliquibus molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur vestris et eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus profutura. Si quis igitur hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Ihesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem loco vestro vobisque pacem et iusta servantibus, sit pax Domini nostri Ihesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia aeterne pacis inveniant. Amen. Ego Hugo, Rothomagensium archiepiscopus, subscripsi ; Ego Arnulfus, Lexoviensis episcopus, subscripsi ; Ego Walterius, abbas Sancti Wandregisili, subscripsi ; Ego Fraternus, abbas Sancti Audoeni Rothomagi, subscripsi ; Ego Walterius, abbas Sancte Trinitatis Rothomagi, subscripsi ; Ego Walterius, abbas Sancti Johannis de Folcardi Monte, subscripsi ; Ego Ludovicus, abbas Sancti Georgii, subscripsi ; Ego Walerannus, decanus, subscripsi ; Ego Gillebertus, cantor, subscripsi ; Ego Nicholaus, sacrista, subscripsi ; Ego Laurentius, scolarum magister, subscripsi ; Ego Robertus, subcantor, subscripsi ; Ego Gaufridus, sacerdos et canonicus, subscripsi ; Ego Gaufridus, archidiaconus, subscripsi ; Ego Osmundus, archidiaconus, subscripsi ; Ego Egidius, archidiaconus, subscripsi ; Ego Fulbertus, archidiaconus, subscripsi ; Ego Robertus, archidiaconus, subscripsi ; Ego Hugo, archidiaconus, subscripsi. Actum est hoc anno verbi incarnati M°C°XL°II°, regnante rege Francorum Ludovico, principante in Normannia rege Anglorum Stephano, pontificatus vero nostri tercio decimo.

Pour citer l'acte :

« Acte 9489 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_9489.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2017-10-02

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel