Scripta n° 4847

Numéro Scripta4847
Auteur(s)Roger le Comte [particulier]
Bénéficiaire(s)Pont-de-l’Arche, Notre-Dame de Bonport (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1249, janvier
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Roger le Comte vend aux religieux de Bonport une masure à Léry.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CLXXI, p. 175..

Texte établi d’après a

Noverint universi, presentes et futuri, quod ego Rogerus dictus Comes vendidi et omnino reliqui abbati et conventui Boni Portus, Cisterciencis ordinis, quicquid habebam et habere poteram in masura sita apud Lereium, inter masuram Petri Barbarii, ex una parte, et masuram Aceline Potiere, ex altera, tenendam et possidendam in perpetuum, libere et pacifice, cum omnibus que ad ipsam pertinent, absque mei vel heredum meorum reclamacione. Et licebit dictis monachis de dicta masura et ejus pertinenciis suam penitus facere voluntatem. Hanc autem vendicionem tam ego, dictus Rogerus, quam heredes mei, contra omnes tenemur garantizare dictis monachis, vel alibi, si necesse fuerit, excambiare, valore ad valorem, et omnia dampna et deperdita, que occasione vendicionis hujus ipsis evenerint, eisdem in integrum restaurare. De hiis autem omnibus dictis monachis fideliter et firmiter observandis, omnia mea mobilia et immobilia eisdem in contraplegium obligavi. Pro hac autem vendicione dicti monachi dederunt michi sexaginta solidos turonensium, de quibus teneo me pro pagato. In cujus rei testimonium, presentes litteras sigillo meo [confirmavi].
Actum anno Domini Mº CCº quadragesimo octavo, mense januario.

Pour citer l'acte :

« Acte 4847 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4847.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-03

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel